monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XVIII. <<< >>> XX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XIX.
1 Apud Pontem vero Urbiensem civitatis Parisiacae, Chilpericus rex custodes posuerat, ut insidiatores de regno fratris sui ne nocerent aliquid, arcerentur.2 Quo Asclepius ex duce praecognito, nocte irruens, interfecit omnes, pagumque ponti proximum graviter depopulatus est.3 Cumque haec regi Chilperico nuntiata fuissent, mittit nuntios comitibus, ducibusque, et reliquis agentibus, ut collecto exercitu in regnum germani sui irruerent.4 Sed prohibitus est consilio bonorum hominum, ne faceret, dicentium sibi: Illi perverse egerunt, tu vero sapienter age.5 Mitte fratri nuntios, et si iniuriam tuam emendare voluerit, nihil mali quaeras: si vero noluerit, tractabis deinceps quid sequaris.6 Et sic ratione accepta, prohibito exercitu legationem fratri dirigit.7 Sed ille cuncta emendans, fratris quaesivit integre charitatem.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38