monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XVII. <<< >>> XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XVIII.
1 Igitur legati Chilperici regis, id est Ansouldus et Domegiselus, qui ad conspiciendam dotem in Hispanias fuerant missi, regressi sunt. 2 His diebus Leuvichildus rex in exercitu contra Hermenegildum filium suum residebat, cui et Emeritam civitatem abstulit.3 Nam hic qualiter cum ducibus imperatoris Tiberii fuerit coniunctus, iam superius exposuimus. (Lib. V, cap. 39) Nam et legatis haec causa innexuit moras, ut tardius regrederentur.4 Quibus visis, ego sollicitus eram, qualiter in ipsis Christianis, qui pauci in eo loco remanserant, fides Christi ferveret.5 Tunc mihi haec Ansoualdus respondit: Christiani qui nunc apud Hispanias commorantur, catholicam fidem integre servant.6 Sed rex novo nunc ingenio eam nititur exturbare, dum dolose et ad sepulcra martyrum et in ecclesiis religionis nostrae orare confingit.7 Dicit enim: Manifeste cognovi esse Christum Filium Dei aequalem Patri; sed Spiritum sanctum, Deum penitus esse non credo, eo quod in nullis legatur codicibus Deus esse.8 Heu! heu! quam iniquam sententiam, quam venenosum sensum, quam pravam mentem! Et ubi est illud quod Dominus ait, Spiritus Deus est (Ioan. IV, 24).9 Et illud Petri, quod ad Ananiam ait: Quid tibi visum est tentare Spiritum sanctum (Act. V, 9)? Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. V, 4).10 Ubi est et illud, quod Paulus mystica dona commemorans, ait: Haec enim operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult (I Cor. XII, 11).11 Qui enim operatur quod vult, nulli cognoscitur esse subiectus.12 Accedente autem Ansoualdo ad Chilpericum regem, legatio Hispanorum est subsecuta; quae de Chilperico ad Childebertum accedens, in Hispanias est regressa.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38