monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VII. > 18. > VI. > VI. > 7 > 6. > 5. > 49. > 3 > 1. > II. > X. > VI. > X. INCIPIT DE SANCTO FRIARDO RECLAUSO. > VII. > III. > L [Al. XLIX]. > 5. > 7. > 3. > II. > 49. > VI. > 2. > II. > 6. > 1. > XIII. > 3 > 13. > III. > II. > 3. > 1. > II. > 2. > XXIV. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI DECIMI. > XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XV. <<< >>> XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XVI.
1 Audiens autem Pappolenus eius obitum, neptem illius de qua separatus fuerat, recepit.2 Ante hoc autem tempus desponsatam eam habuerat; sed dissimulante de nuptiis Felice episcopo, hic cum magna cohorte veniens, ab oratorio puellam abstraxit, et in basilicam beati Albini confugit.3 Tunc Felix episcopus ira commotus, circumventam puellam dolis a marito separavit.4 Mutataque veste apud Vasatensem urbem in monasterio posuit: sed illa occultos pueros nuntios dirigit, ut scilicet eam ereptam a loco in quo posita erat, acciperet.5 Quod ille non abnuens, assumptam de monasterio puellam suo coniugio copulavit, regalibusque munitus praeceptionibus, timere parentum distulit minas.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik