monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XIV. <<< >>> XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XV.
1 Felix vero episcopus Namneticae civitatis, in hanc valetudinem corruens, graviter aegrotare coepit.2 Tunc vocatis ad se episcopis, qui propinqui erant, supplicat ut consensum, quem in Burgundionem nepotem suum fecerat, suis subscriptionibus reborarent.3 Quod cum factum fuisset, eum ad me dirigunt.4 Erat tunc temporis Burgundio, quasi annorum viginti quinque.5 Qui veniens, rogat ut accedens usque Namnetas, episcopum eum in locum avunculi, qui adhuc superstes erat, tonsoratum consecrare deberem.6 Quod ego abnui, quia canonibus non convenire cognovi.7 Consilium tamen praebui, dicens: Habemus scriptum in canonibus, fili, non posse quemquam ad episcopatum accedere, nisi prius ecclesiasticos gradus regulariter sortiatur .8 Tu ergo, dilectissime, revertere illuc, et pete, ut ipse te qui elegit debeat tonsorare.9 Cumque presbyterii honorem acceperis, ad ecclesiam assiduus esto; et cum eum Deus migrare voluerit, tunc facile episcopalem gradum ascendes.10 At ille regressus, consilium acceptum adimplere dissimulavit, eo quod Felix episcopus ab incommodo levius agere videretur.11 Sed postquam febris discessit, tibiae eius ab humore pusulas emiserunt.12 Tunc cantharedarum cataplasmam nimium validam ponens, computrescentibus tibiis, anno episcopatus sui tricesimo tertio, aetate septuagenaria, vitam finivit.13 Cui Nonnichius consobrinus eius, rege ordinante, successit.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38