monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XIII. <<< >>> XV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XIV.
1 Anno igitur septimo Childeberti regis, qui erat Chilperici et Guntchramni vicesimus et primus, mense Ianuario, pluviae, coruscationes atque tonitrua gravia fuerunt, flores in arboribus ostensi sunt; stella, quam cometem superius nominavi, apparuit, ita ut in circuitu eius magna nigredo esset.2 Et illa tanquam in foramine aliquo posita, ita inter tenebras relucebat, scintillans, spargensque comas.3 Prodibat autem ex ea radius mirae magnitudinis, qui tanquam fumus magnus incendii apparebat a longe.4 Visa est autem ad partem occidentis in hora noctis prima.5 In die autem sancto Paschae apud Suessionas civitatem coelum ardere visum est, ita ut duo apparerent incendia: et unum erat maius, aliud vero minus.6 Post duarum vero horarum spatium coniuncta sunt simul; factaque pharo [Al. igni] magna, evanuerunt.7 In Parisiaco vero termino verus sanguis ex nube defluxit, et super vestimenta multorum hominum cecidit, et ita tabe maculavit, ut ipsi propria indumenta horrentes abnuerent.8 Tribus enim locis in termino civitatis illius hoc prodigium apparuit.9 In Silvanectensi vero territorio hominis cuiusdam domus, cum ille mane surgeret, sanguine respersa ab intus apparuit.10 Magna igitur eo anno lues in populo fuit: valetudines variae, malignae, cum pusulis et vesicis, quae multum populum affecerunt morte.11 Multi tamen adhibentes studium, evaserunt.12 Audivimus enim eo anno in Narbonensem urbem inguinarium morbum graviter desaevire, ita ut nullum esset spatium, cum homo correptus fuisset ab eo.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.37
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik