monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XI. <<< >>> XIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XII.
1 Igitur Chilpericus rex cernens has discordias inter fratrem ac nepotem suum pullulare, Desiderium ducem evocat, iubetque ut aliquid nequitiae inferat fratri.2 At ille, commoto exercitu, Ragnovaldo duce fugato, Petrogoricum pervadit, exactoque sacramento Aginnum pergit.3 Haec audiens uxor Ragnovaldi, quod scilicet, fugato viro suo, haec et civitas in potestatem regis Chilperici redigeretur, basilicam sancti martyris Caprasii expetiit.4 Sed extracta exinde, et ispoliata facultate ac solatio famulorum, datis fideiussoribus Tolosam dirigitur: ibique iterum in basilica sancti Saturnini ingressa residebat Desiderius vero cunctas civitates, quae in parte illa ad regem Guntchramnum aspiciebant, abstulit, et ditionibus regis Chilperici subegit.5 Berulfus vero dux, cum Bituriges mussitare, quod Turonicum terminum ingrederentur, audisset, exercitum commovet, et se in ipsos fines statuit.6 Graviter tunc pagi Isiodorensis ac Berravensis urbis Turonicae devastati sunt.7 Sed et postea crudeliter qui in hac obsidione adesse non poterant, sunt damnati.8 Bladastes vero dux in Vasconiam abiit, maximamque partem exercitus sui amisit.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.37
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik