monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , X. <<< >>> XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XI.
1 Apud Massiliensem vero urbem Dynamius rector Provinciae graviter insidiari Theodoro episcopo coepit.2 At ille ad regem properare disponens, comprehensus ab eo in medio civitatis tenetur, et graviter iniuriatus, tandem laxatus est.3 Clerici autem Massilienses dolum cum Dynamio moliebantur, ut ab episcopatu eiiceretur.4 Sed dum ad regem Childebertum ambularet, cum Iovino ex praefecto a Guntchramno rege detineri iubetur.5 Quod audientes Massilienses clerici, gaudio magno repleti quod iam teneretur, iam deputaretur exsilio, quod iam in hoc res perstitisset, ut nunquam Massiliam reverteretur, domos ecclesiae apprehendunt, ministeria describunt, regestoria reserant, promptuaria exspoliant, omnesque res ecclesiae, tanquam si iam mortuus esset episcopus, pervadunt, diversa crimina de pontifice proloquentes, quae falsa, Christo auspice, deprehenduntur [Al. deprehendit].6 Childebertus vero postquam cum Chilperico pacificatus est, legatos ad Guntchramnum regem mittit, ut medietatem Massiliae, quam ei post obitum patris sui dederat, reddere deberet.7 Quod si nollet, noverit se multa perditurum pro partis istius retentione.8 Sed ille cum haec reddere nollet, vias claudi praecepit, ut nulli per regnum eius transeundi aditus panderetur.9 Haec cernens Childebertus, Gundulfum ex domestico ducem factum, de genere senatorio, Massiliam dirigit.10 Qui cum non auderet ambulare iam per Guntchramni regnum, Turonis venit.11 Quem benigne susceptum, recognosco matris meae avunculum esse, retentumque mecum quinque diebus, impositisque necessariis, abire permisi.12 Ille vero progressus, Massiliam ingredi, obsistente Dynamio, non valebat.13 Sed nec episcopus, qui iam tunc cum Gundulfo venerat, in ecclesia sua recipiebatur.14 Dynamius autem una cum clericis portas obserat urbis, insultans pariter ac utrumque despiciens, episcopum scilicet et Gundulfum.15 Tandem ad colloquium ducis ascitus, in basilicam beati Stephani, quae urbi est proxima, venit.16 Ostiarii enim custodiebant aedis ingressum, ut introeunte Dynamio valvae protinus clauderentur.17 Quo facto exclusae armatorum turbae post Dynamium ingredi nequiverunt.18 Quo non intelligente, dum diversa inter se super altarium conferunt, recedentes ab altario, salutatorium ingrediuntur.19 Introeuntem cum his Dynamium, nudatumque iam a suorum solatio [I. auxilio], terribiliter increpant.20 Fugatisque satellitibus, qui cum armis eo abducto circumstrepebant, seniores civium ad se dux una cum episcopo collegit, ut civitatem ingrederetur.21 Tunc Dynamius haec omnia cernens, veniam petens, datis duci multis muneribus, reddito etiam sacramento se fidelem episcopo deinceps regique futurum, suis induitur indumentis.22 Tunc reseratis tam portarum quam sacrarum aedium valvis, ingrediuntur utrique civitatem, dux scilicet et episcopus, cum signis et laudibus, diversisque honorum vexillis.23 Clerici autem qui sceleri huic misti fuerant quorum caput Anastasius abbas et Proculus presbyter erant, intra Dynamii tecta confugiunt, petentes ab eo opem refugii, a quo fuerant incitati.24 Multi tamen eorum per idoneos fideiussores dimissi, ad regem iussi sunt ambulare.25 Interea Gundulfus subiugata civitate in Childeberti regis ditionem, restitutoque in locum suum antistite, ad regem Childebertum regressus est.26 Sed Dynamius immemor fidei quam Childeberto regi promiserat, ad Guntchramnum regem nuntios dirigit, dicens quod partem sibi debitam civitatis per episcopum perderet, nec unquam Massiliensem urbem suo potiretur dominio, nisi hic evellatur ab ea.27 At ille ira commotus, iubet, contra fas religionis, ut pontifex summi Dei arctatus vinculis sibi exhiberetur, dicens: Trudatur exsilio inimicus regni nostri, ne nobis nocere amplius valeat.28 Sed cum episcopus de his suspectus esset, nec facile posset ab urbe erui, advenit festivitas dedicationis oratorii ruris suburbani.29 Cumque ad haec festa egressus civitatem properaret, subito armati cum magno fremitu ab occultis insidiis scatentes, sanctum vallant antistitem, deiectumque ab equo fugant omnes comites eius, servientes alligant, clericos caedunt, ipsumque super miserabilem imponentes caballum, nullum de suis sequi permittentes, ad regis deducunt praesentiam.30 Cumque per Aquensem praeterirent urbem, Pientius episcopus loci, condolens fratri, datis clericis ad solatium, impositisque necessariis, abire permisit.31 Dum haec agerentur, clerici iterum Massilienses domos ecclesiae reserant, arcana rimantur, et alia describunt, alia suis domibus inferunt.32 Episcopus vero ad regem deductus, nec culpabilis inventus, ad civitatem suam redire permissus, cum grandi est a civibus laude susceptus.33 Ex hoc autem gravis inimicitia inter Guntchramnum regem et Childebertum nepotem suum exoritur, disruptoque foedere sibi invicem insidiabantur.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.37
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , X. <<< >>> XII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XI.