monumenta.ch > Gregorius Turonensis > X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , IX. <<<     >>> XI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., X.

1 His diebus basilica sancti Martini a furibus effracta fuit.2 Qui ponentes ad fenestram absidae cancellum, qui super tumulum euiusdam defuncti erat, ascendentes per eum, effracta vitrea sunt ingressi, auferentesque multum auri argentique, et palliorum holosericorum, abierunt, non metuentes super sanctum sepulcrum pedem ponere, ubi vix vel os applicare praesumimus.3 Sed virtus sancti voluit hanc temeritatem etiam cum iudicio manifestare terribili.4 Nam hi perpetrato scelere ad Burdegalensem civitatem venientes, orto scandalo, unus alterum interemit; sicque patefacto opere, furtum repertum est, ac de hospitali eorum argentum comminutum et pallia sunt extracta.5 Quod cum regi Chilperico nuntiatum fuisset, iussit eos alligari vinculis, et suo conspectui praesentari.6 Tunc ego metuens, ne ob illius causam homines morerentur, qui vivens in corpore pro perditorum vita saepius deprecatus est, epistolam regi precationis transmisi, ne nostris non accusantibus, ad quos prosecutio pertinebat, hi interficerentur.7 Quod ille benigne suscipiens, vitae restituit.8 Species vero quae dissipatae fuerant, studiosissime componens, loco sancto reddi praecepit.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.37