monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , VIII. <<<     >>> X.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., IX.

1 Domnolus vero Cenomannorum episcopus aegrotare coepit.2 Tempore enim Chlothacharii regis apud Parisios ad basilicam sancti Laurentii gregi monasteriali praefuerat; sed quoniam, Childeberto seniore vivente, semper Chlothachario regi fidelis exstitit, et nuntios illius ad speculandum missos crebrius occulebat, praestolabatur rex locum in quo pontificatus honorem acciperet.3 Migrante autem Avenniensis civitatis pontifice, istum illuc dare deliberaverat.4 Sed beatus Domnolus haec audiens, ad basilicam sancti Martini antistitis, quo tunc Chlothacharius rex ad orationem venerat, accessit, et nocte tota in vigiliis excubans, per priores qui aderant, regi suggestionem intulit ut non quasi captivus ab eius elongaretur aspectu, nec permitteret simplicitatem illius inter senatores sophisticos ac iudices philosophicos fatigari, asserens hunc locum humilitatis sibi esse potius, quam honoris.5 Ad haec rex annuens, migrante Innocentio Cenomannorum episcopo, ipsum Ecclesiae illi antistitem destinavit.6 Iam assumpto episcopatu, talem se tantumque praebuit, ut in summae sanctitatis culmen evectus, debili usum gressuum, caeco restitueret visum.7 Qui post viginti duos episcopatus annos, dum se cerneret morbo regio calculoque gravissime fatigari, Theodulfum abbatem in locum suum praeelegit, cuius assensui rex praebuit voluntatem: sed non multum post tempus, mutata sententia, in Badechisilum domus regiae maiorem transfertur electio.8 Qui tonsuratus gradus, quos clerici sortiuntur, ascendens, post quadraginta dies, migrante sacerdote, successit.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.37