monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , VII. <<< >>> IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., VIII.
1 Obiit et Eparchius reclausus Egolismensis, vir magnificae sanctitatis, per quem Deus multa miracula ostendit, de quibus, relictis plurimis, pauca perstringam.2 Petrogoricae urbis incola fuit, sed post conversionem clericus factus, Egolismam veniens, cellulam sibi aedificavit.3 In qua collectis paucis monachis, in oratione morabatur assidue; et si ei aliquid auri argentique offerebatur, aut in necessitatibus pauperum, aut in redemptione captivorum distribuebat.4 Panis in cellula illa eo vivente coctus nunquam fuit, sed a devotis cum necessitas exegisset, inferebatur.5 Magnam enim catervam populorum de oblationibus devotorum redemit; pusularum malarum venenum crucis signo saepe compressit, daemones de obsessis corporibus oratione abegit, et iudicibus plerumque ut culpabilibus ignoscerent, dulcedine profusa imperavit, potius quam rogavit.6 Nam ita erat dulcis alloquio, ut ei negare non possent, cum fuisset indulgentiam deprecatus.7 Quodam vero tempore, dum pro furto quis ad pendendum deduceretur, qui et in aliis multis sceleribus, tam in furtis, quam in homicidiis accusabatur ab incolis criminosius, et haec ei nuntiata fuissent, misit monachum suum ad deprecandum iudicem, ut scilicet culpabilis ille vitae concederetur.8 Sed insultante vulgo atque vociferante, quod si hic dimitteretur, neque regioni, neque iudici possit esse consultum, dimitti non potuit.9 Interea extenditur ad trocleas, virgis ac fustibus caeditur, et patibulo condemnatur.10 Cumque moestus monachus abbati renuntiasset: Vade, inquit, attende a longe, quia scito quod quem homo reddere noluit, Dominus suo munere donabit.11 Tu vero cum eum cadere videris, protinus apprehensum adducito in monasterium.12 Monacho vero iussa complente, ille prosteruitur in oratione, et tam diu in lacrymis ad Dominum fudit preces, quoadusque disrupto obice cum catenis terrae restitueretur appensus.13 Tunc monachus apprehensum cum, abbatis conspectibus incolumem repraesentat.14 At ille gratias Deo agens, comitem arcessiri iubet, dicens: Semper me benigno animo solitus eras audire, fili dilectissime; et cur hodie induratus hominem, pro cuius vita rogaveram, non laxasti? At ille: Libenter te, inquit, audio, sancte sacerdos; sed insurgente vulgo aliud facere non potui, timens super me seditionem moveri.15 Et ille: Tu, inquit, me non audisti, Deus autem audire dignatus est, et quem tu tradidisti morti, ille vitae restituit.16 En, inquit, coram te astat sanus.17 Haec eo dicente, prosternitur ad pedes eius comes stupens, quod videbat vivere quem in mortis interitu reliquisset.18 Haec ego ab ipsius comitis ore cognovi; sed et alia multa fecit, quae insequi longum putavi.19 Post quadraginta quatuor vero annos reclusionis suae parumper febre pulsatus, tradidit spiritum, protractusque a cellula, sepulturae mandatus est.20 Magnus autem conventus, ut diximus, de redemptis in eius processit exsequiis.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.37