monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , V. <<<     >>> VII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., VI.

1 Fuit autem apud urbem Nicensem eo tempore Hospitius reclausus magnae abstinentiae, qui constrictus catenis ad purum corpus ferreis, induto desuper cilicio, nihil aliud quam purum panem cum paucis dactylis comedebat.2 In diebus autem Quadragesimae, de radicibus herbarum Aegyptiarum, quibus eremitae utuntur, exhibentibus sibi negotiatoribus alebatur.3 Et primum quidem ius in quo coxerant hauriens, ipsas sumebat in posterum.4 Magnas enim per eum Dominus virtutes dignatus est operari.5 Nam quodam tempore, revelante sibi Spiritu sancto adventum Langobardorum in Gallias hoc modo praedixit: Venient, inquit, Langobardi in Gallias, et devastabunt civitates septem, eo quod increverit malitia eorum in conspectu Domini, quia nullus est intelligens, nullus est requirens Deum, nullus est qui faciat bonum, quo ira Dei placetur.6 Est enim omnis populus infidelis, periuriis deditus, furtis obnoxius, in homicidiis promptus, a quibus nullus iustitiae fructus ullatenus crescit; non decimae dantur, non pauperes aluntur, non teguntur nudi, non peregrini hospitio recipiuntur, aut cibo sufficienter satiantur: ideo haec plaga supervenit.7 Nunc autem dico vobis: Congerite omnem substantiam vestram infra murorum septa, ne a Langobardis diripiatur; et vos ipsos in locis firmissimis communite.8 Haec eo loquente, omnes obstupefacti et valedicentes cum magna admiratione ad propria sunt regressi.9 Monachis quoque dixit: Abscedite et vos a loco, auferentes vobiscum quae habetis; ecce enim appropinquat gens quam praedixi.10 Dicentibus autem illis: Non relinquimus te, sanctissime pater, ait: Nolite timere pro me; futurum est enim ut inferant mihi iniurias, sed non nocebunt usque ad mortem.11 Discedentibus autem monachis, venit gens illa; et dum cuncta quae reperit vastat, pervenit ad locum ubi sanctus Dei reclausus erat.12 At ille per fenestram turris ostendit se eis.13 Illi vero circumeuntes turrem, aditum per quem ingrederentur ad eum, invenire non poterant.14 Tunc duo ascendentes detexerunt tectum, et videntes eum cinctum catenis, indutumque cilicio, dicunt: Hic malefactor est, et homicidium fecit: ideo in his ligaminibus vinctus tenetur.15 Vocatoque interprete, sciscitantur ab eo quid mali fecerit, ut tali supplicio arctaretur.16 At ille fatetur se homicidam esse, omnisque criminis reum.17 Tunc unus, extracto gladio ut in caput eius libraret, dextera in ipso ictu suspensa diriguit, nec eam ad se potuit revocare.18 Tunc gladium laxans, terrae deiecit.19 Haec videntes socii eius, clamorem in coelum dederunt, flagitantes a sancto, ut quid agi oporteret clementer insinuaret.20 Ipse vero imposito salutis signo, brachium sanitati restituit.21 Ille autem in eodem loco conversus, tonsurato capite fidelissimus monachus nunc habetur.22 Duo vero duces qui eum audierunt, incolumes patriae redditi sunt; qui vero contempserunt praeceptum eius, miserabiliter in ipsa Provincia sunt defuncti.23 Multi autem ex ipsis a daemoniis correpti, clamabant: Cur nos, sancte et beatissime, sic crucias et incendis? sed imposita eis manu, mundabat eos.24 Posthaec homo erat Andegavensis incola, qui per nimiam febrem eloquium pariter auditumque perdiderat; et cum de febre convaluisset, surdus permanebat ac mutus.25 Igitur diaconus ex provincia illa Romam directus est, ut beatorum apostolorum pignora, vel reliquorum sanctorum qui urbem illam muniunt, exhiberet.26 Qui cum ad parentes infirmi illius pervenisset, rogant ut eum sibi comitem itineris sumere dignaretur, confisi quod si beatissimorum apostolorum adiret sepulcra, protinus posset assequi medicinam.27 Euntibus autem illis, venerunt ad locum ubi beatus Hospitius habitabat.28 Quo salutato ac deosculato, causas itineris diaconus pandit, ac proficisci se Romam indicat, seseque his qui sancto viro de naucleris amici essent, commendari deposcit.29 Cumque ibi adhuc moraretur, sensit vir beatus per Spiritum Domini adesse virtutem.30 Et ait diacono: Infirmum qui comes tui nunc est itineris, rogo ut meis conspectibus repraesentes.31 At ille nihil moratus, velociter ad metatum vadit, invenitque infirmum febre plenum, qui per nutum aures suas dare tinnitum indicabat; apprehensumque ducit ad sanctum Dei.32 At ille apprehensa manu caesarie, attraxit caput illius in fenestram, assumptoque oleo benedictione sanctificato, tenens manu sinistra linguam eius, ori verticique capitis infudit, dicens: In nomine Domini mei Iesu Christi aperiantur aures tuae, reseretque os tuum virtus illa, quae quondam ab homine surdo et muto noxium eiecit daemonium.33 Et haec dicens, interrogat nomen.34 Ille vero clara voce ait: Sic dicor.35 Cum haec vidisset diaconus, ait: Gratias tibi immensas refero, Iesu Christe, qui talia per servum tuum dignaris ostendere.36 Quaerebam Petrum, quaerebam Paulum Laurentiumque, vel reliquos qui Romam proprio cruore illustrant: hic omnes reperi, hic cunctos inveni.37 Haec eo cum maximo fletu et admiratione dicente, vir Dei omni intentione vanam vitans gloriam, ait: Sile, sile, dilectissime frater, non haec ego facio, sed ille qui mundum ex nihilo condidit, qui pro nobis hominem suscipiens, caecis visum, surdis auditum, mutis praestat eloquium, qui leprosis cutem pristinam, mortuis vitam, et omnibus infirmis affluentem medicinam indulget.38 Tunc diaconus gaudens et valedicens, abscessit cum comitibus suis.39 Quibus discedentibus, homo quidam, Dominicus, sic enim erat viro nomen, a nativitate caecus, advenit ad istius miraculi virtutem probandam.40 Qui dum in monasterio duobus aut tribus mensibus resideret, orationi ac ieiuniis vacans, tandem vocat eum ad se vir Dei, et ait: Vis recipere visum? Cui ille ait: Voluntas, inquit, mea erat ignota cognoscere.41 Nam quae sit lux ignoro.42 Unum tantum scio, quod ab omnibus collaudatur; ego autem ab initio aetatis meae usque nunc videre non merui.43 Tunc cum oleo benedicto super oculos eius crucem sanctam faciens, ait: In nomine Iesu Christi redemptoris nostri aperiantur oculi tui.44 Et statim aperti sunt oculi eius; et erat admirans, cernensque magnalia Dei, quae in hoc mundo videbat.45 Dehinc mulier quaedam, quae, ut ipsa declamabat, tria habens daemonia, ad eum adducta est; quam cum tactu sacro benedixisset, atque ex oleo sancto crucem fronti eius imposuisset, eiectis daemonibus purgata discessit.46 Sed et aliam puellam, ab spiritu immundo vexatam, benedictione sanavit.47 Cum autem iam dies obitus eius appropinquaret, vocavit ad se praepositum monasterii, dicens: Exhibe ferramentum, et irrumpe parietem, et mitte nuntios ad episcopum civitatis, ut veniat ad me sepeliendum.48 Die enim tertia ab hoc egredior mundo, et vado in requiem destinatam, quam mihi Dominus repromisit.49 Haec eo dicente, misit praepositus monasterii ad episcopum civitatis Nicensis, qui ei haec nuntiarent. 50 Posthaec Crescens quidam venit ad fenestram, et videns eum catenis vinctum, vermibus plenum, ait: O domine mi, qualiter tam valida tormenta tolerare tam fortiter potes? Cui ille ait: Confortat me ille pro cuius nomine haec patior.51 Dico autem tibi, quia iam absolvor ab his vinculis, et vado in requiem meam.52 Adveniente autem die tertia, deposuit catenas quibus vinctus erat, prostravitque se in orationem; et cum diutissime cum lacrymis orasset, collocans se super scamnum, extensis pedibus, elevatisque ad coelum manibus, gratias agens Deo, tradidit spiritum.53 Et statim omnes vermes illi, qui sanctos artus perforabant, evanuerunt.54 Adveniens autem Austadius episcopus beatum corpus studiosissime sepulturae mandavit.55 Haec omnia ab ipsius ore cognovi, quem superius mutum et surdum ab eo sanatum exposui, qui multa mihi et alia de eius virtutibus narravit: sed prohibuit me res illa loqui, quia audivi Vitam ipsius a multis fuisse conscriptam.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.35

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik