monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , IV. <<<     >>> VI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., V.

1 Igitur Chilpericus rex, cum adhuc apud supradictam villam moraretur, impedimenta moveri praecipiens, Parisios venire disponit.2 Ad quem cum iam valedicturus accederem, Iudaeus quidam, Priscus nomine, qui ei ad species coemendas familiaris erat, advenit.3 Cuius caesarie rex blande apprehensa manu, ait ad me, dicens: Veni, sacerdos Dei, et impone manum super eum.4 Illo autem renitente, ait rex: O mens dura, et generatio semper incredula, quae non intelligit Dei Filium sibi prophetarum vocibus repromissum; non intelligit ecclesiastica mysteria in suis sacrificiis figurata.5 Haec eo dicente, Iudaeus ait: Deus non eget coniugio, neque prole ditatur, neque ullum consortem regni habere patitur, qui per Moysen ait: Videte, videte quia ego sum Dominus, et absque me non est deus.6 Ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39).7 Ad haec rex ait: Deus ab spiritali utero Filium genuit sempiternum, non aetate iuniorem, non potestate minorem, de quo ipse ait: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3).8 Hunc ergo ante saecula natum, in novissimis saeculis mundo misit sanatorem, sicut ait propheta tuus: Misit Verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI, 20).9 Quod autem ais, quia ipse non generet, audi prophetam tuum dicentem ex voce dominica: Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam (Isai. LXVI, 9)? haec enim de populo, qui in eum per fidem renascitur, ait.10 Ad haec Iudaeus respondit: Nunquid Deus homo fieri potuit, aut de muliere nasci, verberibus subdi, morte damnari? Ad haec rege tacente, in medium me ingerens dixi: Ut Deus Dei Filius homo fieret, non suae, sed nostrae necessitatis exstitit causa.11 Nam captivum peccato hominem, et diaboli servituti subiectum redimere non potuerat, nisi hominem assumpsisset.12 Ego vero non de Evangeliis et Apostolo, quae non credis, sed de tuis libris testimonia praebens, proprio te mucrone confodiam, sicut quondam David Goliam legitur trucidasse.13 Igitur quod Deus homo futurus esset, audi prophetam tuum: El Deus, inquit, et homo, et quis cognovit eum? Et alibi: Hic est Deus noster, et non reputabitur alius praeter eum; qui invenit omnem viam scientiae, et dedit illam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo.14 Posthaec in terris visus est et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36, 37, 38).15 Quod autem de Virgine nascitur, audi similiter prophetam tuum dicentem: Ecce Virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23).16 Quod verberibus subdi, quod clavis affigi deberet, et aliis quoque iniuriis subiacere, vel affici, alius propheta ait: Foderunt manus meas et pedes meos: diviserunt sibi vestimenta mea (Psal. XXI, 17), etc. Et iterum: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22).17 Et quod per ipsum crucis patibulum labentem mundum, et diaboli ditioni subiectum restitueret in regno suo, idem David ait, Dominus regnavit a ligno (Psal. XCV, 10).18 Non quod antea non regnaverit apud Patrem, sed super populum quem a diaboli servitute liberaverat, rude regnum accepit.19 Iudaeus ad haec respondit: Quae Deo fuit necessitas, ut ista pateretur? Cui ego: Iam dixi tibi, Deus hominem creavit innoxium, sed astu serpentis circumventus, praevaricator praecepti factus est: et ideo a sede paradisi eiectus, mundanis laboribus deputatus est; qui per mortem Unigeniti Dei Christi Deo reconciliatus est Patri.20 Iudaeus dixit: Non poterat Deus mittere prophetas aut apostolos, qui eum ad viam revocarent salutis, nisi ipse humiliatus fuisset in carne? Ad haec ego: A principio genus semper deliquit humanum, quem nunquam terruit nec submersio diluvii, nec incendium Sodomae, nec plagae Aegypti, nec miraculum maris, Iordanisque divisio: qui semper Legi Dei restitit, prophetis non credidit; et non solum non credidit, verum etiam ipsos praedicatores poenitentiae interemit.21 Ideo nisi ipse ad eum descendisset redimere, haec explere non poterat alter.22 Cuius nos nativitate renati, baptismo abluti, vulnere curati, resurrectione erecti, ascensione glorificati sumus.23 Quod autem morbis nostris mederi venturus erat, propheta tuus ait: Livore eius sanati sumus (Isai. LIII, 5).24 Et alibi, Ipse peccata nostra portabit, et orabit pro transgressoribus (Ibid. 12).25 Et iterum, Sicut ovis ad occisionem ductus est: et quasi agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum.26 In humiliatione iudicium eius sublatum est.27 Generationem eius quis enarrabit (Ibid. 7, 8)? Dominus exercituum nomen eius (Isai. LIV, 5).28 De hoc et Iacob ille, de cuius te iactas venisse generatione, in illa filii sui Iudae benedictione, quasi ad ipsum Christum Filium Dei loquens, ait: Adorabunt te filii patris tui.29 Catulus leonis Iuda.30 De germine, fili mi, ascendisti, recubans dormisti quasi leo, quasi catulus leonis.31 Quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 8, 9)? Pulchriores oculi eius vino, et dentes eius lacte candidiores (Ibid. 12).32 Quis, inquit, suscitabit eum? Et licet ipse dixerit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Ioan. X, 18), tamen Paulus apostolus ait: Qui non crediderit quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus esse non poterit (Rom. X, 9).33 Haec et alia nobis dicentibus, nunquam compunctus est miser ad credendum.34 Tunc rex silente illo, cum videret eum his sermonibus non compungi, ad me conversus, postulat ut accepta benedictione discederet.35 Ait enim: Dicam, inquit, tibi, o sacerdos, quod Iacob dixit ad angelum qui ei loquebatur: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi (Gen. XXXII, 26).36 Et haec dicens, aquam manibus porrigi iubet; quibus ablutis, facta oratione, accepto pane gratias Deo agentes, et ipsi accepimus, et regi porreximus, haustoque mero, valedicentes discessimus. Rex vero ascenso equite [I. equo] Parisios est regressus, cum coniuge et filia, et omni familia sua.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.33

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik