monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , III. <<< >>> V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., IV.
1 Lupus vero dux Campanensis, cum iamdiu ab adversis fatigaretur et spoliaretur assidue, et praesertim ab Ursione et Bertefredo, ad extremum conventione facta ut occideretur, commoverunt exercitum contra eum.2 Quod cernens Brunichildis regina, condolens fidelis sui insecutiones iniustas, praecingens se viriliter, irrupit medios hostium cuneos, dicens: Nolite, o viri, nolite malum hoc facere, nolite persequi innocentem; nolite pro uno homine committere praelium, quo solatium regionis intereat.3 Haec illa loquente, respondit Ursio: Recede a nobis, o mulier.4 Sufficiat tibi sub viro tenuisse regnum.5 Nunc autem filius tuus regnat, regnumque eius non tua, sed nostra tuitione salvatur.6 Tu vero recede a nobis, ne te ungulae equorum nostrorum cum terra confodiant.7 Haec et alia cum diutissime inter se protulissent, obtinuit reginae industria ne pugnarent.8 Tamen ab illo loco discedentes, irruerunt in domos Lupi et direpto omni praesidio, fingentes se illud in thesauro regis recondere, suis eum domibus intulerunt, intendentes Lupo minas, atque dicentes: Vivus virtutem nostram non evadet.9 At ille cernens se in discrimine, tutata infra urbis Lugduni Clavati muros coniuge sua, ad Guntchramnum regem confugit.10 A quo benigne susceptus cum eo latuit, exspectans ut Childebertus ad legitimam perveniret aetatem.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.32
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik