monumenta.ch > Gregorius Turonensis > III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , II. <<< >>> IV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., III.
1 Denique cum apud eamdem villam commoraretur, Egidius Rhemensis episcopus cum primis Childeberti proceribus in legationem ad Chilpericum regem venit, ibique collocutione facta, ut ablato Guntchramni regis regno, hi se coniungere debeant in pace, ait Chilpericus rex: Filii mihi, peccatis increscentibus, non remanserunt, nec mihi nunc alius superest haeres, nisi fratris mei Sigiberti filius, id est Childebertus rex: ideoque in omnibus quae laborare potuero, hic haeres existat.2 Tantum dum advixero, liceat mihi sine scrupulo aut disceptatione cuncta tenere.3 At illi gratias agentes, pactionibus subscriptis, ea quae locuti fuerant firmaverunt, et ad Childebertum cum magnis muneribus sunt regressi.4 Quibus discedentibus, Chilpericus rex Leudovaldum episcopum cum primis regni sui direxit.5 Qui dato susceptoque sacramento, pactionibusque firmatis, munerati regressi sunt.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.32