monumenta.ch > Gregorius Turonensis > II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., II.
1 Interea legati Chilperici regis, qui ante triennium ad Tiberium imperatorem abierant, regressi sunt non sine gravi damno atque labore.2 Nam cum Massiliensem portum propter regum discordias adire ausi non essent, Agathae urbem, quae in Gotthorum regno sita est, advenerunt.3 Sed priusquam littus attingerent, navis acta vento, impulsa terris in frusta minuitur.4 Legati vero cum pueris se in periculo cernentes, arreptis tabulis vix ripae relati sunt, multis puerorum amissis; sed plurimi evaserunt.5 Res autem quas undae littori invexerant, incolae rapuerunt, ex quibus quod melius fuit recipientes, ad Chilpericum regem retulerunt.6 Multa tamen ex his Agathenses secum retinuerunt.7 Tunc ego Novigentum villam ad occursum regis abieram; ibique nobis rex missorium magnum, quod ex auro gemmisque fabricaverat in quinquaginta librarum pondere, ostendit, dicens: Ego haec ad exornandam atque nobilitandam Francorum gentem feci.8 Sed et plurima adhuc, si vita comes fuerit, faciam.9 Aureos etiam singularum librarum pondere, quos imperator misit, ostendit, habentes ab una parte iconem imperatoris pictam, et scriptum in circulo: TIBERII. CONSTANTINI. PERPETUI. AUGUSTI. Ab alia vero parte habentes quadrigam et ascensorem, continentesque scriptum: GLORIA. ROMANORUM. Multa autem et alia ornamenta, quae a legatis sunt exhibita, ostendit.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.32