monumenta.ch > Gregorius Turonensis > LI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , L. <<<
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., LI.
1 Et licet de beati Salvii episcopi collocutione superius (Cap. 45) memorare debueram, sed quia mente excessit, esse sacrilegum non arbitror, si in posterum scribatur.2 Igitur cum vale post synodum memoratam regi iam dicto, ad propria redire vellemus, non ante discedere placuit, nisi hunc virum libatis osculis linqueremus.3 Quem quaesitum in atrio Brinnacensis domus reperi.4 Cui dixi, quia iam eram ad propria rediturus.5 Tunc remoti paululum, dum hinc inde sermocinaremur, ait mihi: Videsne super hoc tectum quae ego suspicio? Cui ego: Video enim supertegulum, quod nuper rex poni praecepit.6 Et ille: Aliud, inquit, non aspicis? Cui ego: Nihil aliud, inquam, video.7 Suspicabar enim quod aliquid ioculariter loqueretur.8 Et adieci: Si tu aliquid magis cernis, enarra.9 At ille alta trahens suspiria, ait: Video ego evaginatum irae divinae gladium super domum hanc dependentem.10 Verumtamen non fefellit dictio sacerdotem; nam post dies viginti, duo filii regis, quos superius (Cap. 35) mortuos scripsimus, obierunt.11 Explicitus est liber quintus, finitus in anno quinto Childeberti regis.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.32
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik