monumenta.ch > Gregorius Turonensis > L.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XLIX. <<<     >>> LI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., L.

1 Sed quoniam longum est per ordinem prosequi periuria vel reliqua mala eius, veniamus ad illud, qualiter me voluit iniquis ac nefariis calumniis supplantare, vel qualiter in eum ultio divina descendit, ut illud adimpleretur: Omnis supplantans supplantabitur (Ierem. IX, 4); et iterum, Qui fodit foveam, incidet in eam (Prov. XXVI, 27).2 Igitur post multa mala quae in me meosque intulit, post multas direptiones rerum ecclesiasticarum, adiuncto sibi Riculfo presbytero, simili malitia perverso, ad hoc erupit ut diceret me crimen in Fredegundem reginam dixisse: asserens si archidiaconus meus Plato, aut Gallienus amicus noster, subderentur poenae, convincerent me utique haec locutum.3 Tunc rex iratus, ut supra diximus (cap. 48), iussit eum pugnis calcibusque caesum, oneratum catenis recludi in carcerem.4 Nam Riculfum clericum se habere dicebat, per quem haec locutus fuisset.5 Hic vero Riculfus subdiaconus, simili levitate perfacilis, ante hunc annum consilio cum Leudaste de hac causa habito, causas offensionis requirit, quibus scilicet me offenso ad Leudastem transiret; nactusque tandem ipsum adivit, ac per menses quatuor dolis omnibus ac muscipulis praeparatis, ad me cum ipso Leudaste revertitur, deprecans ut eum debeam recipere excusatum.6 Feci, fateor, et occultum hostem publice in domum suscepi.7 Discedente vero Leudaste, ipse se pedibus meis sternit, dicens: Nisi succurras velociter, periturus sum.8 Ecce, instigante Leudaste, locutus sum quod loqui non debui.9 Nunc vero aliis me regnis emitte; quod nisi feceris, a regalibus comprehensus, mortales poenas sum luiturus.10 Cui ego aio: Si quid incongruum rationi effatus es, sermo tuus in caput tuum erit; nam ego alteri te regno non mittam, ne suspectus habear coram rege.11 Post ista Leudastes exstitit accusator eius, dicens se sermones iam dictos a Riculfo audisse subdiacono.12 At ille iterum vinctus, relaxato Leudaste, custodiae deputatur, dicens Gallienum eadem die et Platonem archidiaconem fuisse praesentes, cum haec est episcopus elocutus.13 Sed Riculfus presbyter, qui iam promissionem de episcopatu a Leudaste habebat, in tantum elatus fuerat, ut Magi Simonis superbiae aequaretur.14 Qui tertio aut eo amplius mihi sacramentum super sepulcrum sancti Martini dederat, in die sexta Paschae in tantum me conviciis et sputis egit, ut vix manibus temperaret, fidus scilicet doli quem praeparaverat.15 In crastina autem die, id est sabbati in ipso Pascha, venit Leudastes in urbem Turonicam, assimulansque aliud negotium agere, apprehensos Platonem archidiaconem et Gallienum in vincula connectit; catenatosque ac exutos veste iubet eos ad reginam deduci.16 Haec ego audiens, dum in domo ecclesiae residerem moestus, turbatusque ingressus oratorium, Davidici carminis sumo librum, ut scilicet apertus aliquem consolationis versiculum daret.17 In quo ita repertum est: Eduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare (Psalm. LXXVII, 53).18 Interea ingressi in fluvium super pontem qui duabus lintribus tenebatur, navis illa, quae Leudastem vehebat, demergitur, et nisi nandi fuisset adminiculo liberatus, cum sociis forsitan interisset.19 Navis vero alia, quae huic innexa erat, quae et vinctos vehebat, super aquas, Dei auxilio, elevatur.20 Igitur deducti ad regem qui vincti fuerant, incusantur instanter, ut capitali sententia finirentur.21 Sed rex recogitans, absolutos a vinculo in libera custodia reservat illaesos.22 Ad civitatem vero Turonicam Berulfus dux cum Eunomio comite fabulam fingit, quod Guntchramnus rex capere vellet Turonicam civitatem; et idcirco ne aliqua negligentia accederet: Oportet, ait, urbem custodia consignari.23 Ponunt portis dolose custodes, qui civitatem tueri as simulantes, me utique custodirent.24 Mittunt etiam qui mihi consilium ministrarent, ut occulte assumptis melioribus rebus ecclesiae, Arvernum fuga secederem: sed non acquievi.25 Igitur rex arcessitis regni sui episcopis, causam diligenter iussit exquiri.26 Cumque Riculfus clericus saepius discuteretur occulte, et contra me vel meos multas fallacias promulgaret, Modestus quidam faber lignarius ait ad eum: O infelix, qui contra episcopum tuum tam contumaciter ista meditaris! Satius tibi erat silere, et petita venia episcopi gratiam impetrares.27 Ad haec ille clamare coepit voce magna, ac dicere: En ipsum, qui mihi silentium indicit, ne prosequar veritatem; en reginae inimicum, qui causam criminis eius non sinit inquiri.28 Nuntiantur protinus haec reginae.29 Apprehenditur Modestus, torquetur, flagellatur; et in vincula compactus custodiae deputatur.30 Cumque inter duos custodes catenis et in cippo teneretur vinctus, media nocte dormientibus custodibus, orationem fudit ad Dominum, ut dignaretur eius potentia miserum visitare; et qui innocens colligatus fuerat, visitatione Martini praesulis ac Medardi absolveretur.31 Mox disruptis vinculis, confracto cippo, reserato ostio, sancti Medardi basilicam nocte nobis vigilantibus introivit.32 Congregati igitur apud Brennacum villam episcopi, in unam domum residere iussi sunt.33 Dehinc adveniente rege, data omnibus salutatione, ac benedictione accepta, resedit.34 Tunc Bertchramnus Burdegalensis civitatis episcopus, cui hoc cum regina crimen impactum fuerat, causam proponit, meque interpellat, dicens a me sibi ac reginae crimen obiectum.35 Negavi ego in veritate me haec locutum; et audisse quidem haec alios, me non excogitasse.36 Nam extra domum rumor in populo magnus erat, dicentium: Cur haec super sacerdotem Dei obiiciuntur? cur talia rex prosequitur? nunquid potuit episcopus talia dicere vel de servo? Heu, heu! Domine Deus, largire auxilium servo tuo! Rex autem dicebat: Crimen uxoris meae, meum habetur opprobrium.37 Si ergo censetis, ut super episcopum testes adhibeantur, ecce adsunt.38 Certe si videtur ut haec non fiant, et in fidem episcopi committantur, dicite: libenter audiam quae iubetis.39 Mirati sunt omnes regis prudentiam vel patientiam simul.40 Tunc cunctis dicentibus: Non potest persona inferior super sacerdotem credi, restitit ad hoc causa, ut dictis Missis, in tribus altaribus me de his verbis exuerem sacramento.41 Et licet canonibus essent contraria, pro causa tamen regis impleta sunt.42 Sed nec hoc sileo, quod Rigunthis regina condolens doloribus meis, ieiunium cum omni domo sua celebravit, quousque puer nuntiaret me omnia sic implesse, ut fuerant instituta.43 Igitur regressi sacerdotes ad regem, aiunt: Impleta sunt omnia ab episcopo quae imperata sunt, o rex.44 Quid nunc ad te, nisi ut cum Bertchramno accusatore fratris, communione priveris? Et ille: Non, inquit, ego nisi audita narravi.45 Quaerentibus illis, quis haec dixerit? respondit se haec a Leudaste audisse.46 Ille autem secundum infirmitatem vel consilii, vel propositionis suae, iam fugam inierat.47 Tunc placuit omnibus sacerdotibus, ut sator scandali, inficiator reginae, accusator episcopi, ab omnibus arceretur ecclesiis, eo quod se ab audientia subtraxisset.48 Unde et epistolam subscriptam aliis episcopis qui non adfuerant transmiserunt.49 Et sic unusquisque in locum suum regressus est.50 Leudastes vero haec audiens, basilicam sancti Petri Parisios expetiit.51 Sed cum audisset edictum regis, ut in suo regno a nullo colligeretur; et praesertim quod filius eius, quem domi reliquerat, obiisset, Turonis occulte veniens, quae optima habuit in Biturico transposuit.52 Prosequentibus vero regalibus pueris, ipse per fugam labitur.53 Capta quoque uxor eius in pagum Tornacensem exsilio retruditur.54 At Riculfus clericus ad interficiendum deputatur, pro cuius vita vix obtinui: tamen de tormentis excusare non potui.55 Nam nulla res, nullum metallum tanta verbera potuit sustinere, sicut hic miserrimus.56 Ab hora tertia diei, revinctis post tergum manibus, suspensus ad arborem dependebat; ad horam vero nonam depositus, extensus ad trocleas caedebatur fustibus, virgis, ac loris duplicibus, et non ab uno vel duobus, sed quot accedere circa miseros potuissent artus, tot caesores erant.57 Cum autem iam in discrimine esset, tunc aperuit veritatem, et arcana doli publice patefecit.58 Dicebat enim ob hoc reginae crimen obiectum, ut eiecta de regno, interfectis fratribus, a patre Chlodovechus regnum acciperet, Leudastes ducatum, Riculfus vero presbyter, qui iam a tempore beati Eufronii episcopi amicus erat Chlodovechi, episcopatum Turonicum ambiret, huic Riculfo clerico archidiaconatu promisso.59 Nos vero, cum Dei gratia Turonis reversi, invenimus ecclesiam conturbatam per Riculfum presbyterum; nam hic sub Eufronio episcopo de pauperibus provocatus, archidiaconus ordinatus est.60 Exinde ad presbyterium admotus, recessit ad propria, semper elatus, inflatus, praesumptuosus: nam me adhuc commorante cum rege, hic, quasi iam esset episcopus, in domum ecclesiae ingreditur impudenter, argentum describit ecclesiae, reliquasque res sub suam redigit potestatem.61 Maiores clericos muneribus ditat, largitur vineas, prata distribuit; minores vero fustibus, plagisque multis, etiam manu propria affecit, dicens: Recognoscite dominum vestrum, qui victoriam de inimicis obtinuit, cuius ingenium Turonicam urbem ab Arvernis populis emundavit; ignorans miser, quod praeter quinque episcopos, reliqui omnes qui sacerdotium Turonicum susceperunt, parentum nostrorum prosapiae sunt coniuncti.62 Illud saepe suis familiaribus dicere erat solitus, quod hominem prudentem non aliter, nisi in periuriis, quis decipere possit.63 Sed cum me reversum adhuc despiceret, nec ad salutationem meam, sicut reliqui cives fecerant, adveniret, sed magis me interficere minitaretur, cum consilio comprovincialium eum in monasterium removeri praecipio.64 Cumque ibidem arctius distringeretur, intercedentibus Felicis episcopi missis, qui memoratae causae fautor exstiterat, circumvento periuriis abbate, fuga elabitur, et usque ad Felicem accedit episcopum eumque ille ambienter colligit, quem exsecrari debuerat.65 Leudastes vero in Bituricum pergens, omnes thesauros quos de spoliis pauperum detraxerat, secum tulit.66 Nec multo post irruentibus Bituricis cum iudice loci super eum, omne aurum argentumque, vel quod secum detulerat, abstulerunt, nihil ei nisi quod super se habuit relinquentes, ipsamque abstulissent vitam, nisi fuga fuisset elapsus.67 Resumptis dehinc viribus, cum aliquibus Turonicis iterum irruit super praedones suos: interfectoque uno, aliqua de rebus ipsis recepit, et in Turonicum revertitur.68 Audiens haec Berulfus dux, misit pueros suos cum armorum apparatu ad comprehendendum eum.69 Ille vero cernens se iam iamque capi, relictis rebus, basilicam sancti Hilarii Pictavensis expetiit.70 Berulfus vero dux res captas regi transmisit.71 Leudastes enim egrediebatur de basilica, et irruens in domos diversorum, praedas publicas exercebat.72 Sed et in adulteriis saepe infra ipsam sanctam porticum deprehensus est.73 Commota autem regina, quod scilicet locus Deo sacratus taliter pollueretur, iussit eum a basilica sancti eiici.74 Qui eiectus, ad hospites suos iterum in Bituricum expetit, deprecans se occuli ab eis.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.32

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XLIX. <<<     >>> LI.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > L.