monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XLVIII. <<<     >>> L.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XLIX.

1 Sed quia liber finem postulat, narrare aliqua de eius actionibus libet; sed prius videtur genus ac patriam, moresque ordiri.2 Cracina Pictavensis insula vocitatur, in qua a fiscalis vinitoris servo, Leocadio nomine, nascitur.3 Exinde ad servitium arcessitus, culinae regiae deputatur.4 Sed quia lippis erat in adolescentia oculis, quibus fumi acerbitas non congruebat, amotus a pistillo promovetur ad cophinum.5 Sed dum inter fermentatas massas se delectari consimulat, servitium fugam iniens dereliquit.6 Cumque bis aut tertio reductus a fugae lapsu teneri non posset, auris unius incisione mulctatur.7 Dehinc cum notam inflictam corpori occulere nulla auctoritate valeret, ad Marcovefam reginam, quam Charibertus rex nimium diligens in loco sororis toro asciverat, fugit.8 Quae libenter colligens, provocat, equorumque meliorum deputat esse custodem.9 Hinc iam obsessus vanitate, ac superbiae deditus, comitatum ambit stabulorum.10 Quo accepto, cunctos despicit ac postponit; inflatur vanitate, luxuria dissolvitur, cupiditate succenditur, et in causis patronae alumnus proprius huc illucque defertur.11 Cuius post obitum refertus praedis, locum ipsum cum rege Chariberto oblatis muneribus tenere coepit.12 Posthaec, peccatis populi ingruentibus, comes Turonis destinatur, ibique se amplius honoris gloriosi supercilio iactat; ibi se exhibet rapacem praedis, turgidum rixis, adulteriis lutulentum: ubi seminando discordias, et inferendo calumnias, non modicos thesauros aggregavit.13 Post obitum vero Chariberti cum in Sigiberti sortem civitas illa venisset, transeunte eo ad Chilpericum, omnia quae inique aggregaverat, a fidelibus nominati regis direpta sunt.14 Pervadente igitur Chilperico rege per Theodobertum filium urbem Turonicam, cum iam ego Turonis advenissem, mihi a Theodoberto strenue commendatur, ut scilicet comitatu quem prius habuerat potiretur.15 Multum se nobis humilem subditumque reddebat, iurans saepius super sepulcrum sancti antistitis, nunquam se contra rationis ordinem esse venturum, seque mihi tam in causis propriis, quam in Ecclesiae necessitatibus, in omnibus esse fidelem.16 Timebat enim, quod postea evenit, ne urbem illam iterum rex Sigibertus in suum dominium revocaret.17 Quo defuncto, succedente iterum Chilperico in regnum, iste in comitatum accedit.18 Adveniente autem Turonis Merovecho, omnes res eius usquequaque diripuit.19 Sed dum Sigibertus duos annos Turonis tenuit, hic in Britanniis latuit.20 Qui assumpto, ut diximus, comitatu, in tali levitate elatus est, ut in domo ecclesiae cum thoracibus atque loricis, praecinctus pharetra et contum manu gerens, capite galeato ingrederetur, de nullo securus, quia omnibus erat adversus.21 Iam si in iudicio cum senioribus, vel laicis, vel clericis resedisset, et vidisset hominem iustitiam prosequentem, protinus agebatur in furias, ructabat convicia in cives; presbyteros manicis iubebat extrahi, milites fustibus verberari; tantaque utebatur crudelitate, ut vix referri possit.22 Discedente autem Merovecho, qui res eius diripuerat, nobis calumniator existit, asserens fallaciter Merovechum nostro usum consilio, ut res eius auferret.23 Sed post illata damna, iterat iterum sacramenta, pallamque sepulcri beati Martini fideiussorem donat, se nobis nunquam adversaturum.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.32