monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIV. > 36. > VII. > 8 > 37. > 10. > 60. > 54. > 79. > XXVIII. > 92. > 8. > 17. > 11. > XL. > 29. > X. > XXIV. > 15. > XXXIX. > 97. > VIII. > 86. > 24. > 40. > 23. > 9. > 52. > XLII. > XX. > XLV. > 56. > 45. > 20. > XXI. > XXVII. > 9 > 55. > 21. > XLV. > XLIII. > 64. > XVI. > 48. > X. > 79. > 54. > XXXVII. > X. > 16. > 9. > 37. > XVII. > XXVI. > 10. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI. > XXIX. > XI. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI > XV. > 17. > XVIII. > 11. > XXXIII. > 29. > 55. > I. > 15. > 1. > XXIII. > 23. > I. INCIPIT DE SANCTIS ROMANO ATQUE LUPICINO ABBATIBUS. > X. > I. > XIV. > XX. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI NONI. > 13. > 9. > 12 > V. > XLVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XLVII. <<< >>> XLIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XLVIII.
1 Audiens autem Chilpericus omnia mala quae faciebat Leudastes ecclesiis Turonicis, et omni populo, Ansoualdum illuc dirigit: qui veniens ad festivitatem sancti Martini, data nobis et populo optione, Eunomius in comitatum erigitur.2 Denique Leudastes cernens se remotum, ad Chilpericum dirigit, dicens: Usque nunc, o piissime rex, custodivi civitatem Turonicam; nunc autem me ab actione remoto, vide qualiter custodiatur.3 Nam noveris quia Gregorius episcopus eam ad filium Sigiberti tradere destinat.4 Quod audiens rex, ait: Nequaquam, sed quia remotus es, ideo haec apponis.5 Et ille: Maiora, inquit, de te ait episcopus.6 Dicit enim reginam tuam in adulterio cum episcopo Bertchramno misceri.7 Tunc iratus rex, caesum pugnis et calcibus, oneratum ferro recludi praecepit in carcere.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.32 uldVLQ063.198
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik