monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XLV. <<< >>> XLVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XLVI.
1 Agroecula autem Cabillonensis episcopus hoc obiit tempore; fuitque homo valde elegans ac prudens, genere senatorio.2 Multa in civitate illa aedificia fecit, domos composuit, ecclesiam fabricavit, quam columnis fulcivit, variavit marmore, musivo depinxit.3 Magnae autem abstinentiae fuit, nam nunquam prandio usus est, nisi tantum coena: ad quam sic temporive residebat, ut sole stante consurgeret.4 Humanitatis [I. staturae] exiguae, facundiae vero magnae erat.5 Obiit autem episcopatus anno quadragesimo octavo, aevi autem octogesimo tertio: cui Flavius referendarius Guntchramni regis successit.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.32