monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XLIV. <<< >>> XLVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XLV.
1 Per idem tempus Chilpericus rex scripsit indiculum, ut sancta Trinitas non in personarum distinctione, sed tantum Deus nominaretur: asserens indignum esse, ut Deus persona, sicut homo carneus, nominaretur; affirmans etiam ipsum esse Patrem qui est Filius; idemque ipsum esse Spiritum sanctum, qui Pater et Filius.2 Sic, inquit, prophetis ac patriarchis apparuit, sic eum ipsa Lex nuntiavit.3 Cumque haec mihi recitari iussisset, ait: Sic, inquit, volo ut tu et reliqui doctores Ecclesiarum credatis.4 Cui ego respondi: Hac credulitate relicta, pie rex, hoc te oportet sequi quod nobis, post apostolos, alii doctores Ecclesiae reliquerunt; quod Hilarius Eusebiusque docuerunt, quod et in baptismo es confessus.5 Tunc iratus rex ait: Manifestum est mihi in hac causa Hilarium Eusebiumque validos inimicos haberi.6 Cui ego respondi: Observare te convenit, neque Deum, neque sanctos eius habere offensos.7 Nam scias, quia in persona aliter Pater, aliter Filius, aliter Spiritus sanctus.8 Non Pater assumpsit carnem, neque Spiritus sanctus, sed Filius; ut qui erat Dei Filius, ipse ad redemptionem hominis filius haberetur et virginis.9 Non Pater passus, neque Spiritus sanctus, sed Filius; ut qui carnem assumpserat in mundo, ipse offerretur pro mundo.10 De personis vero quod ais, non corporaliter, sed spiritaliter sentiendum est.11 In his ergo tribus personis una gloria, una aeternitas, una potestas.12 At ille commotus ait: Sapientioribus te haec pandam, qui mihi consentiant.13 Et ego: Nunquam erit sapiens, sed stultus, qui haec quae proponis sequi voluerit.14 Ad haec ille frendens, siluit.15 Non post multos vero dies adveniente Salvio Albigensi episcopo, haec ei praecepit recenseri, deprecans ut sibi consentaneus fieret.16 Quod ille audiens, ita respuit, ut si chartam, in qua haec scripta tenebantur, potuisset attingere, in frusta discerperet.17 Et sic rex ab hac intentione quievit.18 Scripsit alios libros idem rex versibus, quasi Sedulium secutus; sed versiculi illi nulli penitus metricae conveniunt rationi.19 Addidit autem et litteras litteris nostris, id est ?, sicut Graeci habent, ae, the, UUI, quarum characteres subscripsimus.20 Hi sunt ? ? ? ?.21 Et misit epistolas in universas civitates regni sui, ut sic pueri docerentur, ac libri antiquitus scripti, planati pumice rescriberentur.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.31
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik