monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XLIII. <<< >>> XLV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XLIV.
1 Leuvichildus vero rex Agilanem legatum ad Chilpericum mittit, virum nullius ingenii aut dispositionis ratione peritum, sed tantum voluntate in catholica lege perversum: quem cum via Turonis detulisset, lacessire nos de fide, et impugnare ecclesiastica dogmata coepit.2 Iniqua enim, inquit, fuit antiquorum episcoporum lata sententia, quae aequalem asseruit Filium Patri.3 Nam qualiter, inquit, poterit esse Patri aequalis in potestate, qui ait: Pater maior me est (Ioan. XIV, 28)? Non est ergo aequum ut ei similis aestimetur quo se minorem dicit, cui tristitiam mortis ingemit, cui postremo moriens spiritum, quasi nulla praeditus potestate, commendat.4 Unde patet eum et aetate et potestate paterna minorem.5 Ad haec ego interrogo, si crederet Iesum Christum Filium Dei esse, si eumdemque esse Dei sapientiam, si lumen, si veritatem, si vitam, si iustitiam fateretur.6 Qui ait: Credo haec omnia esse Filium Dei.7 Et ego: Dic ergo mihi, quando Pater sine sapientia? quando sine lumine? quando sine vita? quando sine veritate? quando sine iustitia fuerit? Sicut enim Pater sine istis esse non potuit, ita et sine Filio esse non potuit: quae maxime ad Dominici nominis mysterium coaptantur.8 Sed nec Pater esset utique, si Filium non haberet.9 Quod autem eum dixisse ais, Pater maior me est (Ioan. XIV, 28), scias eum hoc ex assumptae carnis humilitate dixisse, ut cognoscas non potestate, sed humilitate te fuisse redemptum.10 Nam tu qui dicis, Pater maior me est, oportet te meminisse quod alibi ait: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30).11 Nam et mortis timor, et commendatio spiritus ad infirmitatem corporis est referenda, ut sicut verus Deus, ita et verus homo credatur.12 Et ille: Cuius quis implet voluntatem, eo et minor est; semper Filius minor est Patre, quia ille facit voluntatem Patris, nec Pater illius voluntatem facere comprobatur.13 Ad haec ego: Intellige quia Pater in Filio, et Filius in Patre, in una semper deitate subsistit.14 Nam ut cognoscas Patrem Filii facere voluntatem, si in te fides evangelica manet, audi quid ipse Iesus Deus noster, cum ad resuscitandum venit Lazarum, ait: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me: et ego sciebam quia semper me audis.15 Sed propter turbam quae circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti (Ioan. XI. 41, 42).16 Sed et cum ad passionem venit, ait: Pater, clarifica me claritate quam habui apud temetipsum, priusquam mundus fieret (Ioan. XVII, 5).17 Cui Pater de coelo respondit: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Ioan. XII, 28).18 Aequalis est ergo Filius in deitate, non minor, sed neque aliquid minus habens.19 Nam si Deum confiteris, necesse est integrum fatearis, et nihil egentem; si vero integrum esse negas, Deum esse non credis.20 Et ille: Ex assumpto homine coepit Dei Filius vocitari; nam erat quando non erat.21 Et ego: Audi David dicentem ex persona Patris: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3).22 Et Ioannes evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Ioan. I, 1).23 Hoc ergo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, per quem facta sunt omnia (Ioan. I, 14. 3).24 Nam vos caecati veneno persuasionis, nihil dignum de Deo sentitis.25 Et ille: Nunquid et Spiritum sanctum Deum dicitis, aut aequalem Patri Filioque decernitis? Cui ego: Una in tribus est voluntas, potestas, operatio: unus Deus in trinitate, et trinus in unitate.26 Tres personae, sed unum regnum, una maiestas, una potentia omnipotentiaque.27 Et ille: Spiritus sanctus, inquit, quem aequalem Patri profertis ac Filio, utrisque minor accipitur, quia et a Filio promissus, et a Patre legitur missus.28 Nemo enim promittit, nisi quod suae dominationi subsistit; et nemo mittit, nisi inferiorem se, sicut ipse ait in Evangelio: Nisi ego abiero, Paracletus ille non veniet: si autem abiero, mittam illum ad vos (Ioan. XVI, 7).29 Ad haec ego respondi: Bene Filius ante passionem ait, quia nisi ille ad Patrem victor remeaverit, ac proprio sanguine redempto mundo, dignum Deo ex homine praepararet habitaculum, non potest sanctus Spiritus, idem Deus, in pectore fanatico et originalis criminis labe infecto descendere.30 Spiritus enim sanctus, ait Salomon, effugiet fictum (Sap. I, 5).31 Tu autem si spem aliquam resurrectionis habes, noli loqui adversus Spiritum sanctum, quia, iuxta sententiam Domini, In Spiritu sancto blasphemanti non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32).32 Et ille: Deus est qui mitit, non est Deus qui mittitur.33 Ad haec ego interrogo, si crederet doctrinam Petri Paulique apostolorum.34 Respondente autem eo: Credo, adieci: Cum argueret Petrus apostolus Ananiam pro fraude fundi, vide quid dicat: Quid tibi visum est mentiri Spiritui sancto? Non es enim mentitus hominibus, sed Deo (Act. V, 3, 4).35 Et Paulus, cum gratiarum spiritualium distingueret gradus: Haec omnia, inquit, operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult (I Cor. XII, 11).36 Qui enim quod voluerit facit, in nullius redigitur potestatem.37 Nam vos, ut superius dixi, nihil recte de Trinitate sancta sentitis, et quam iniqua sit huius sectae perversitas, ipsius auctoris vestri, id est Arii, expressit interitus.38 Ad haec ille respondit: Legem quam non colis, blasphemare noli; nos vero quae creditis, etsi non credimus, non tamen blasphemamus, quia non deputatur crimini, si et illa et illa colantur.39 Sic enim vulgato sermone dicimus: Non esse noxium si inter gentilium aras et Dei ecclesiam quis transiens, utraque veneretur.40 Cuius ego stultitiam cernens, aio: Ut video, et gentilium defensorem, et haereticorum assertorem te esse manifestas, cum et ecclesiastica dogmata maculas, et paganorum spurcitias praedicas adorari.41 Satius; inquio, faceres, si ea et armaret fides, quam Abraham ad ilicem, Isaac in ariete, Iacob in lapide, Moyses vidit in sente; quam Aaron portavit in logio, David exsultavit in tympano, Salomon praedicavit in intellectu; quam omnes patriarchae, prophetae, sive Lex ipsa vel oraculis cecinit, vel sacrificiis figuravit; quam et nunc praesens suffragator Martinus noster, vel possedit in pectore, vel ostendit in opere, ut et tu conversus crederes inseparabilem Trinitatem, et accepta a nobis benedictione, purgatoque a malae credulitatis veneno pectore, delerentur iniquitates tuae.42 At ille furore commotus, et nescio quid quasi insanus frendens, ait: Ante anima ab huius corporis vinculis emicet, quam ab ullo religionis vestrae sacerdote benedictionem accipiam.43 Et ego: Nec nostram Dominus religionem sive fidem ita tepescere faciat, ut distribuamus Sanctum eius canibus, ac pretiosarum margaritarum sacra porcis squalentibus exponamus.44 Ad haec ille relicta altercatione surrexit, et abiit.45 Sed posthaec cum in Hispanias reversus fuisset, infirmitate debilitatus, ad nostram religionem necessitate cogente conversus est.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.30
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XLIII. <<< >>> XLV.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIV.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik