monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XLII. <<< >>> XLIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XLIII.
1 Maurilio Cadurcensis urbis episcopus graviter aegrotabat ab humore podagrico, sed super hos dolores, quos ipse humor commovit, magnos sibi cruciatus addebat; nam saepe candens ferrum tibiis ac pedibus defigebat, quo facilius cruciatum sibi amplius adderet.2 Sed cum episcopatum eius multi expeterent, ipsi Ursicinum, qui quondam referendarius Ultrogotthae reginae fuerat, elegit.3 Quem dum adhuc viveret, benedici deprecans, migravit a saeculo.4 Fuit autem valde eleemosynarius, in Scripturis ecclesiasticis valde instructus, ita ut seriem diversarum generationum, quae in libris veteris Testamenti describitur, quod a multis difficile retinetur, hic plerumque memoria recenseret.5 Fuit etiam et in iudiciis iustus, ac defendens pauperes ecclesiae suae de manu malorum iudicum, iuxta illud Iob: Conservavi egenum de manu potentis; et inopi cui non erat adiutor, auxiliatus sum.6 Os viduae benedixit me, cum essem oculus caecorum, pes claudorum, et invalidorum pater (Iob. XXIX, 12-16).
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.30