monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XL. <<<     >>> XLII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XLI.

1 Post haec Elafius Catalaunensis episcopus, propter causas Brunichildis reginae, in Hispanias in legationem directus, correptus a febre nimia, spiritum exhalavit, et exinde delatus mortuus, ad civitatem suam sepultus est.2 Eonius quoque episcopus, quem legatum Britannorum supra meminimus, ad civitatem suam regredi non permissus, ut Andegavis pasceretur de publico a rege praeceptum est.3 Qui Parisios adveniens, dum die Dominica sacrosancta solemnia celebraret, emissa cum hinnitu voce terrae corruit.4 Erumpente vero ab ore eius et naribus sanguine, inter manus deportatus est, sed convaluit.5 Nimium enim vino deditus erat, et plerumque ita deformiter inebriabatur, ut gressum facere non valeret.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.30