monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XL.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXXIX. <<<     >>> XLI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XL.

1 Igitur post mortem filiorum Chilperici, rex mense Octobri in Cotia silva plenus luctu cum coniuge residebat.2 Tunc Chlodovechum filium suum Brennacum, faciente regina, transmisit, ut scilicet et ipse ab hoc interitu deperiret.3 Graviter ibi his diebus morbus ille, qui fratres interfecerat, saeviebat; sed nihil ibidem incommodi pertulit.4 Ipse enim rex Calam Parisiacae civitatis villam advenit.5 Post paucos vero dies Chlodovechum ad se venire praecepit: cui qualis interitus fuerit, dicere non pigebit.6 Igitur cum in supradicta villa apud patrem habitaret, coepit immature iactare, vel dicere: Ecce mortuis fratribus meis ad me restitit omne regnum: mihi universae Galliae subiicientur, imperiumque universum mihi fata largita sunt.7 Ecce inimicis in manu positis inferam quaecunque placuerit.8 Sed et de noverca sua Fredegunde regina non condecibilia detrectabat.9 Quae illa audiens, pavore nimio terrebatur.10 Post dies vero aliquot, adveniens quidam ait reginae: Ut orbata filiis sedeas, dolus id Chlodovechi est operatus.11 Nam ipse concupiscens unius ancillarum tuarum filiam, maleficiis tuos per matrem eius filios interfecit: ideoque moneo ne speres de te melius, cum tibi spes per quam regnare debueras sit ablata.12 Tunc regina timore perterrita, et furore succensa, nova orbitate compuncta, apprehensa puella in quam oculos iniecerat Chlodovechus, et graviter verberata, incidi comam capitis eius iussit, ac scissae sudi impositam defigi ante metatum Chlodovechi praecepit.13 Matre quoque puellae religata, et tormentis diu cruciata, elicuit ab ea professionem, quae hos sermones veros esse firmaret.14 Regi exinde haec et alia huiuscemodi insinuans, vindictam de Chlodovecho poposcit.15 Tunc rex in venationem directus, cum praecepit arcessiri secretius.16 Quo adveniente, ex iussu regis apprehensus in manicis a Desiderio atque Bobone ducibus, nudatur armis et vestibus, ac vili indumento contectus reginae vinctus adducitur.17 At illa in custodia eum retineri praecepit, elicere ab eo cupiens, si haec ita ut audierat se haberent, vel cuius consilio usus fuerit, aut cuius haec instinctu fecisset, vel cum quibus maxime amicitias colligasset.18 At ille reliqua denegans, amicitias multorum detexit.19 Denique post triduum, regina vinctum iussit eum transire Matronam fluvium, et in villa, cui Nuceto nomen est, custodiri.20 In qua custodia cultro percussus, interiit, ipsoque in loco sepultus est.21 Interea advenerunt nuntii ad regem, qui dicerent, quod ipse se ictu proprio perfodisset; et adhuc ipsum cultrum de quo se perculit, in loco stare vulneris affirmabant.22 Quibus verbis rex Chilpericus illusus, nec flevit, quem ipse, ut ita dicam, morti tradiderat, instigante regina.23 Servientes quoque illius per diversa dispersi sunt.24 Mater autem eius crudeli morte necata; soror illius in monasterium, delusa a pueris reginae, transmittitur, in quo nunc veste mutata consistit; opesque eorum omnes reginae delatae sunt.25 Mulier quae super Chlodovechum locuta fuerat, diiudicatur incendio concremari.26 Quae cum duceretur, reclamare coepit misera, se mendacia protulisse: sed nihil proficientibus verbis, ligata ad stipitem, vivens exuritur flammis.27 Thesaurarius Chlodovechi a Cuppane stabuli comite de Biturico retractus, vinctus reginae transmissus est, diversis cruciatibus exponendus; sed eum regina et a suppliciis, et vinculis iussit absolvi; liberumque nobis obtinentibus abire permisit.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.30

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXXIX. <<<     >>> XLI.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XL.