monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXXVIII. <<<     >>> XL.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XXXIX.

1 Magna eo anno in Hispaniis Christianis persecutio fuit, multique exsiliis dati, facultatibus privati, fame decocti, carcere mancipati, verberibus affecti, ac diversis suppliciis trucidati sunt.2 Caput quoque huius sceleris Goisvintha fuit, quam post Athanachildi regis connubium rex Leuvichildus acceperat; sed quae Dei servis notam humilitatis inflixerat, prosequente ultione divina, ipsa quoque est omnibus populis facta notabilis.3 Nam unum oculum nubes alba contegens, lumen quod mens non habebat, pepulit a palpebris.4 Erant autem Leuvichildo regi ex alia uxore duo filii, quorum senior Sigiberti, iunior Chilperici regis filiam desponsaverat.5 Sed Ingundis Sigiberti regis filia cum magno apparatu in Hispanias directa, ab avia Goisvintha cum gaudio magno suscipitur; quam nec passa est in religione catholica diu commorari, sed ut rebaptizaretur in Ariana haeresi blandis coepit sermonibus illicere.6 Sed illa viriliter reluctans, coepit dicere: Sufficit satis me ab originali peccato baptismo salutari semel ablutam fuisse, et sanctam Trinitatem in una aequalitate esse confessam.7 Haec me credere ex toto corde confiteor, nec unquam ab hac fide ibo retrorsum.8 Haec illa audiens, iracundiae furore succensa apprehensam per comam capitis puellam in terram collidit, et diu calcibus verberatam ac sanguine cruentatam, iussit exspoliari et piscinae immergi: sed ut asserunt multi, nunquam animum suum a fide nostra reflexit.9 Leuvichildus autem dedit eis unam de civitatibus, in qua residentes regnarent.10 Ad quam cum abiissent, coepit Ingundis praedicare viro suo, ut relicta haeresis fallacia, catholicae legis veritatem agnosceret.11 Quod ille diu refutans, tandem commotus ad eius praedicationem, conversus est ad legem catholicam: ac dum chrismaretur, Ioannes est vocitatus.12 Quod cum Leuvichildus audisset, coepit causas quaerere qualiter eum perderet.13 Ille vero haec intelligens, ad partem se imperatoris iungit, ligans cum praefecto eius amicitias, qui tunc Hispaniam impugnabat.14 Leuvichildus autem direxit ad eum nuntios, dicens: Veni ad me, quia exstant causae quas conferamus simul.15 Et ille: Non ibo, quia infensus es [Casin. est] mihi, pro eo quod sim catholicus.16 At ille datis praefecto imperatoris triginta millibus solidorum, ut se ab eius solatio [It. auxilio] revocaret commoto exercitu, contra eum venit.17 Hermenegildus vero vocatis Graecis, contra patrem egreditur, relicta in urbe coniuge sua.18 Cumque Leuvichildus ex adverso veniret, relictus a solatio, cum videret nihil se praevalere posse, ecclesiam quae erat propinqua, expetiit, dicens: Non veniat super me pater meus; nefas est enim aut patrem a filio, aut filium a patre interfici.19 Haec audiens Leuvichildus, misit ad eum fratrem eius, qui dato sacramento ne humiliaretur, ait: Tu ipse accede, et prosternere pedibus patris nostri, et omnia indulget tibi.20 At ille poposcit vocari patrem suum; quo ingrediente, prostravit se ad pedes illius.21 Ille vero apprehensum osculatus est eum, et blandis sermonibus delinitum duxit ad castra; oblitusque sacramenti innuit suis, et apprehensum spoliavit eum indumentis suis, induitque illum veste vili, regressusque ad urbem Toletum, ablatis pueris eius, misit eum in exsilium cum uno tantum puerulo.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.30