monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXXV. <<< >>> XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XXXVI.
1 His diebus Austrechildis, Guntchramni principis regina, ab hoc morbo consumpta est: sed priusquam nequam spiritum exhalaret, cernens quod evadere non posset, alta trahens suspiria, voluit leti sui habere participes, agens ut in exsequiis eius aliorum funera plangerentur.2 Fertur enim Herodiano more regem petiisse, dicens: Adhuc spes vivendi fuerat, si non inter iniquorum medicorum manus interissem; nam potiones ab illis acceptae, mihi vi abstulerunt vitam, et fecerunt me hanc lucem velociter perdere: et ideo, ne inulta mors mea praetereat, quaeso, et cum sacramenti interpositione coniuro, ut, cum ab hac luce discessero, statim ipsi gladio trucidentur, ut sicut ego amplius vivere non queo, ita nec illi post meum obitum glorientur, sed sit unus dolor nostris pariter ac eorum amicis.3 Haec effata infelicem animam tradidit.4 Rex vero peracto ex more exsequio, oppressus iniquae coniugis iuramento, implevit praeceptum iniquitatis; nam duos medicos, qui ei studium adhibuerant, gladio feriri praecepit: quod non sine peccato factum fuisse multorum censet prudentia.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.30