monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XXXIV.

1 Anno quinto Childeberti regis Arvernorum regionem diluvia magna presserunt, ita ut per dies duodecim non cessaret a pluvia: tantaque inundatione Limane est infusum, ut multos ne sementem iacerent prohiberet.2 Flumina quoque Liger Flavarisque, quem Elacrem vocitant, vel reliqui torrentes percurrentes in eum, ita intumuerunt, ut terminos, quos nunquam excesserant, praeterirent.3 Quae grande de pecoribus excidium, de culturis detrimentum, de aedificiis fecere naufragium.4 Pari modo Rhodanus cum Arari coniunctus, ripas excedens, grave damnum populis intulit, muros Lugdunensis civitatis aliqua ex parte subvertit.5 Quiescentibus vero pluviis, arbores denuo floruerunt: erat enim mensis September.6 In Turonico vero eo anno mane priusquam dies illucesceret, fulgor per coelum cucurrisse visus est, et ad Orientis plagam decidisse.7 Sed et sonitus, tanquam diruentis arboris, per totam terram illam auditus est: quod ideo non est de arbore aestimandum, quia in quinquaginta aut amplius milliaria est auditum.8 Ipso anno graviter urbs Burdegalensis a terraemotu concussa est, moeniaque civitatis in discrimine eversionis exstiterunt; atque ita omnis populus metu mortis exterritus est, ut si non fugeret, putaret se cum urbe dehiscere.9 Unde et multi ad civitates alias transierunt.10 Qui tremor [Al. timor] ad vicinas civitates porrectus est, et usque Hispaniam attigit, sed non tam valide.11 Tamen de Pyrenaeis montibus immensi lapides sunt commoti, qui pecora hominesque prostraverunt.12 Nam et vicos Burdegalenses incendium divinitus ortum exussit, ita ut subito comprehensi igne, tam domus quam areae cum annonis incendio cremarentur; nullum penitus incitamentum habens ignis alieni, nisi forsitan iussione divina.13 Nam et Aurelianensis civitas gravi incendio conflagravit, in tantum ut ditioribus nihil penitus remaneret: et si aliquis ab igne quidquam eripuit, ab insistentibus furibus est direptum.14 Apud terminum Carnotenum verus de effracto pane sanguis effluxit.15 Graviter tunc et Biturica civitas a grandine verberata est.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.28