monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XXXI.

1 Dum haec agerentur in Galliis, Iustinus impleto imperii octavo decimo anno, amentiam quam incurrerat, cum vita finivit.2 Quo sepulto, Tiberius Caesar arripuit iam olim aggressum imperium.3 Sed cum eum secundum consuetudinem loci ad spectaculum circi praestolaretur populus processurum, parare ei cogitans pro parte Iustiniani insidias, qui tunc nepos Iustini habebatur, ille per loca sancta processit.4 Completaque oratione, vocato ad se urbis papa, cum consulibus ac praefectis palatium est ingressus.5 Dehinc indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali impositus, cum immensis laudibus imperium confirmavit.6 Factionarii quoque opperientes ad circum, cum cognovissent quae acta fuerant, pudore confusi sine effectu regressi sunt, nihil homini qui in Deo spem posuerat adversari valentes.7 Transactis igitur paucis diebus, adveniens Iustinianus, pedibus se proiecit imperatoris, quindecim ei centenaria auri deferens ob meritum gratiae.8 Quem ille secundum patientiae suae ritum colligens, in palatium iussit assistere.9 Sophia vero Augusta immemor promissionis, quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei tentavit intendere.10 Procedente autem eo ad villam, ut iuxta ritum imperialem triginta diebus ad vindemiam iocundaretur, vocato clam Iustiniano, Sophia voluit eum erigere in imperium.11 Quo comperto, Tiberius cursu veloci ad Constantinopolitanam civitatem regreditur, apprehensamque Augustam, ab omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus quotidiani alimentum relinquens.12 Segregatisque pueris eius ab ea, alios posuit de fidelibus suis, mandans prorsus ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum.13 Iustinianum vero obiurgatum tanto in posterum amore dilexit, ut filio eius filiam suam promitteret, rursumque filio suo filiam eius expeteret: sed non est res sortita effectum.14 Exercitus eius Persas debellavit, victorque regressus, tantam molem praedae detulit, ut crederetur cupiditati humanae posse sufficere.15 Viginti elephanti capti ad imperatorem deducti sunt.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.28