monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIV. > 25. > 19. > XXIX. > XXXVI. > 31. > II. > VIII. > XXXV. > 44. > XXXII. > 42. > 46. > 33. > 62. > XXXVI. > 39. > XIV. > 95. > 82. > 26. > XXV. > XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXIX. <<< >>> XXXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XXX.
1 Britanni quoque graviter regionem Rhedonicam vastaverunt, incendio, praeda, captivitate: qui usque Cornutium vicum debellando progressi sunt. Eunius [Al. Eonius] vero episcopus de exsilio reductus, Andegavo ad pascendum delegatur, nec ad civitatem suam Veneticam redire permittitur.2 Bippolenus vero dux contra Britannos dirigitur, et loca aliqua Britanniae ferro incendioque opprimit: quae res maiorem insoniam excitavit.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.28 uldVLQ063.198