monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXVIII. <<<     >>> XXX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XXIX.

1 Chilpericus vero rex descriptiones novas et graves in omne regno suo fieri iussit.2 Qua de causa multi relinquentes civitates illas [Al. suas], vel possessiones proprias, alia regna petierunt, satius ducentes alibi peregrinari, quam tali periculo subiacere.3 Statutum enim fuerat, ut possessor de propria terra unam amphoram vini per aripennem redderet.4 Sed et aliae functiones infligebantur multae, tam de reliquis terris, quam de mancipiis: quod impleri non poterat.5 Lemovicinus quoque populus cum se cerneret tali fasce gravari, congregatus in calendis Martiis, Marcum referendarium, qui haec agere iussus fuerat, interficere voluit: et fecisset utique, nisi eum episcopus Ferreolus ab imminenti discrimine liberasset.6 Arreptis quoque libris descriptionum, incendio multitudo coniuncta concremavit: unde multum molestus rex, dirigens de latere suo personas, immensis damnis populum afflixit, suppliciisque conterruit, morte mulctavit.7 Ferunt etiam tunc abbates atque presbyteros ad stipites extensos diversis subiacuisse tormentis, calumniantibus regalibus missis, quod in seditione populi ad incendendos libros satellites [I. adiutores] adfuissent, acerbiora quoque deinceps infligentes tributa.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.28