monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXVII. <<<     >>> XXIX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XXVIII.

1 Anno quoque quarto Childeberti, qui fuit decimus octavus Guntchramni et Chiperici regum, apud Cavillonum civitatem synodus facta est, ex iussu principis Guntchramni; discussisque diversis causis, contra Salonium et Sagittarium episcopos iteratur illa antiqua calamitas.2 Obiiciuntur eis crimina: et non solum de adulteriis, verum etiam de homicidiis accusantur.3 Sed haec per poenitentiam purgari censentes episcopi, illud est additum, quod essent rei maiestatis, et patriae proditores.4 Qua de causa ab episcopatu discincti [Al. deiecti], in basilicam beati Marcelli sub custodia detruduntur.5 Ex qua per fugam lapsi, discesserunt per diversa vagantes, donec in civitatibus eorum alii subrogati sunt.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.28