monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 58. > . . . > XXXVI. > I. > XX. > VI. > XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXVI. <<<     >>> XXVIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XXVII.

1 Dehinc Turonici, Pictavi, Baiocassini, Cenomannici, Andegavi, cum aliis multis in Britanniam ex iussu Chilperici regis abierunt: et contra Warochum, filium quondam Macliavi, ad Vicinoniam fluvium resident.2 Sed ille dolose per noctem super Saxones Baiocassinos ruens, maximam exinde partem interfecit.3 Post die autem tertia, cum ducibus regis Chilperici pacem faciens, et filium suum in obsidatum donans, sacramento se constrinxit, quod fidelis regi Chilperico esse deberet.4 Venetos quoque civitatem refudit, sub ea conditione, ut si mereretur eam per iussionem regis regere, tributa vel omnia, quae exinde debebantur, annis singulis nollo admonente dissolveret.5 Quod cum factum fuisset, exercitus ab eo loco remotus est.6 Posthaec Chilpericus rex de pauperibus et iunioribus ecclesiae vel basilicae bannos iussit exigi, pro eo quod in exercitu non ambulassent.7 Non enim erat consuetudo, ut hi ullam exsolverent publicam functionem.8 Posthaec Warochus obliviscens promissionis suae, volens irrumpere quod fecerat, Eunium episcopum Veneticae urbis ad Chilpericum regem dirigit.9 At ille ira commotus, obiurgatum eum exsilio damnari praecepit.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.28