monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXV. <<< >>> XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XXVI.
1 Anno quoque tertio Childeberti regis, qui erat Chilperici et Guntchramni septimus decimus annus, cum Dacco Dagarici quondam filius, relicto rege Chilperico, huc illucque vagaretur, a Dracoleno duce, qui dicebatur Industrius, fraudulenter apprehensus est: quem vinctum ad Chilpericum regem Brannacum deduxit, dato ei sacramento, quod vitam illius cum rege obtineret.2 Sed oblitus sacramenti, egit cum principe, nefarias res asserens, ut moreretur.3 Ille quoque cum vinctus detineretur, et cerneret se penitus non evasurum, a presbytero, rege nesciente, poenitentiam petiit.4 Qua accepta, interfectus est.5 Cum autem idem Dracolenus velociter reverteretur in patriam, his diebus Guntchramnus Boso filias suas a Pictavo auferre conabatur.6 Quod audiens Dracolenus, se super eum obiecit; sed illi, sicut erant parati, resistentes, se defensare nitebantur.7 Guntchramnus vero misit unum de amicis suis ad eum, dicens: Vade et dic ei: Scis enim quod foedus inter nos initum habemus, rogo ut te de meis removeas insidiis.8 Quantum vis de rebus tollere non prohibeo; tantum mihi, etsi nudo, liceat cum filiabus meis accedere quo voluero.9 At ille, ut erat vanus ac levis: Ecce, inquit, funiculum, in quo alii culpabiles ligati ad regem, me ducente, directi sunt: in quo et hic hodie ligandus, illuc deducetur vinctus.10 Et haec cum dixisset, calcaneorum ictibus urgens equum, ad illum veloci cursu dirigit; et casso eum verberans ictu, hastili diviso, ensis ad terram ruit.11 Guntchramnus vero cum super se mortem cerneret imminere, invocato nomine Domini, et virtute magna beati Martini, elevatoque conto, Dracolenum arctat in faucibus, suspensumque de equo sursum, unus de amicis suis eum lancea latere verberatum finivi,t fugatisque sociis, ipsoque spoliato, Guntchramnus cum filiabus liber abscessit.12 Posthaec Severus socer eius a filiis apud regem graviter accusatur.13 Haec ille audiens, cum magnis muneribus ad regem petit qui in via apprehensus et exspoliatus, atque in exsilium deductus, morte pessima vitam finivit.14 Sed et duo filii eius, Bursolenus et Dodo, ob crimen maiestatis laesae iudicio mortis suscepto, unus ab exercitu vi oppressus est; alius in fuga apprehensus, truncatis manibus et pedibus interiit; resque omnes tam eorum, quam patris, fisco collatae sunt.15 Erant enim eis magni thesauri.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.28