monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXIV. <<< >>> XXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XXV.
1 Guntchramnus Boso Turonis cum paucis armatis veniens, filias suas, quas in basilica sancta reliquerat, vi abstulit, et eas usque Pictavis civitatem, quae erat Childeberti regis, perduxit.2 Chilpericus quoque rex Pictavum pervasit, atque nepotis sui homines ab eius sunt hominibus effugati.3 Ennodium ex comitatu ad regis praesentiam perduxerunt.4 Quo exsilio damnato, facultates eius fisco subdiderunt.5 Sed post annum, et patriae et facultatibus redditus est (Lib. VIII, cap. 26).6 Guntchramnus Boso relictis filiabus suis in basilica beati Hilarii ad Childebertum regem transiit.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.28