monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXI. <<< >>> XXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XXII.
1 Tunc Vuinnochus Britto in summa abstinentia a Britanniis venit Turonis, Hierosolymam accedere cupiens, nullum aliud vestimentum nisi de pellibus ovium lana privatis habens: quem nos quo facilius teneremus, quia nobis religiosus valde videbatur, presbyterii gratia honoravimus.2 Ingitrudis autem religiosam consuetudinem habebat, aquam de sepulcro sancti Martini colligere: qua aqua deficiente, rogat vas cum vino ad beati tumulum deportari.3 Transacta autem nocte, id exinde hoc presbytero praesente assumi mandavit, et ad se delato, ait presbytero: Aufer hinc vinum, et unam tantum guttam de aqua benedicta, unde parum superest, effunde.4 Quod cum fecisset, mirum dictu, vasculum quod semiplenum erat, ad unius guttae descensum impletum est.5 Idem bis aut ter ita vacuatum, per unam tantum guttam est impletum: quod non ambigitur et in hoc beati Martini fuisse virtutem.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.27
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik