monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XX. <<< >>> XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XXI.
1 Igitur contra Salonium Sagittariumque episcopos tumultus exoritur.2 Hi enim a Sancto Nicetio Lugdunensi episcopo educati, diaconatus officium sunt sortiti: huiusque tempore Salonius Ebredunensis urbis, Sagittariusque Vapigensis Ecclesiae sacerdotes statuuntur.3 Sed assumto episcopatu, in proprium relati arbitrium, coeperunt in pervasionibus, caedibus, homicidiis, adulteriis, diversisque in sceleribus, insano furore grassari; ita ut quodam tempore, celebrante Victore Tricastinorum episcopo solemnitatem natalitii sui, emissa cohorte, cum gladiis et sagittis irruerent super eum.4 Venientesque sciderunt vestimenta eius, ministros caeciderunt, vasa et omnem apparatum prandii auferentes, relinquentes episcopum in grandi contumelia.5 Quod cum rex Guntchramnus comperisset, congregari synodum apud urbem Lugdunensem iussit.6 Coniunctique episcopi cum patriarcha Nicetio beato, discussis causis, invenerunt eos de his sceleribus, quibus accusabantur, valde convictos; praeceperuntque ut qui talia commiserant, episcopatus honore privarentur.7 At illi cum adhuc propitium sibi regem esse nossent, ad eum accedunt, implorantes se iniuste remotos: sibique tribui licentiam, ut ad papam urbis Romanae accedere debeant.8 Rex vero annuens petitionibus eorum, datis epistolis eos abire permisit.9 Qui accedentes coram papa Ioanne, exponunt se nullius rationis existentibus causis dimotos.10 Ille vero epistolas ad regem dirigit, in quibus locis suis eosdem restitui iubet.11 Quod rex sine mora, castigatis prius illis verbis multis, implevit.12 Sed nulla, quod peius est, fuit emendatio subsecuta: tamen Victoris episcopi pacem petierunt, traditis hominibus, quos in seditionem direxerant.13 Sed ille recordatus praecepti Dominici, non debere reddi inimicis mala pro malis (Rom. XII, 17), nihil his mali faciens, liberos abire permisit.14 Unde in posterum a communione suspensus est, pro eo quod publice accusans, clam inimicis pepercisset, absque consilio fratrum, quos accusaverat.15 Sed per favorem regis iterum in communionem revocatus est.16 Hi vero in maioribus sceleribus quotidie miscebantur: et in praeliis illis, sicut iam supra meminimus (Lib. IV, cap. 37), quae Mummolus cum Langobardis gessit, tanquam unus ex laicis, accincti arma, plurimos propriis manibus interfecerunt.17 In cives vero suos nonnullos commoti felle, verberantes fustibus usque ad effusionem sanguinis, saeviebant.18 Unde factum est, ut clamor populi ad regem denuo procederet; eosdemque rex arcessiri praecepit.19 Quibus advenientibus, noluit suis obtutibus praesentari: scilicet ut prius habita audientia, si idonei invenirentur, sic regis praesentiam mererentur.20 Sed Sagittarius felle commotus, hanc rationem dure suscipiens, ut erat levis ac vanus, et in sermonibus irrationabilibus profluus, declamare plurima de rege coepit, ac dicere, quod filii eius regnum capere non possent, eo quod mater eorum ex familia Magnacharii quondam ascita, regis torum adiisset: ignorans quod praetermissis nunc generibus feminarum, regis vocitantur liberi, qui de regibus fuerint procreati.21 His auditis rex commotus valde, tam equos quam pueros, vel quaecunque habere potuerant, abstulit; ipsosque in monasteriis a se longiori accessu dimotis, in quibus poenitentiam agerent, includi praecepit, non amplius quam singulos eis clericos relinquens: iudices locorum terribiliter commonens, ut ipsos cum armatis custodire debeant, ne cui ad eos visitandos ullus pateat aditus.22 Superstites enim erant his diebus filii regis, ex quibus senior aegrotare coepit.23 Accedentes autem ad regem familiares eius, dixerunt: Si propitius audire dignaretur rex verba servorum suorum, loquerentur in auribus tuis.24 Qui ait: Loquimini quae libet.25 Dixeruntque: Ne forte innocentes hi episcopi exsilio condemnati fuissent, et peccatum regis augeatur in aliquo, et ideo filius domini nostri pereat.26 Qui ait: Ite quantocius, et laxate eos, deprecantes ut orent pro parvulis nostris.27 Quibus abeuntibus, dimissi sunt.28 Egressi igitur de monasteriis, coniuncti sunt pariter, et se osculantes, eo quod olim a se visi non fuerant, ad civitates suas regressi sunt: et in tantum compuncti sunt, ut viderentur nunquam a psallentio cessare, celebrare ieiunia, eleemosynas exercere, librum Davidici carminis explere per diem, noctesque in hymnis ac lectionibus meditando deducere.29 Sed non diu haec sanctitas illibata permansit, conversique sunt iterum retrorsum: et ita plerumque noctes epulando atque bibendo ducebant, ut clericis matutinas in ecclesia celebrantibus, hi pocula poscerent, et vina libarent.30 Nulla prorsus de Deo erat mentio, nullus omnino cursus memoriae habebatur.31 Redeunte aurora, surgentes a coena, mollibus se indumentis operientes, somno vinoque sepulti, usque ad horam diei tertiam dormiebant.32 Sed nec mulieres deerant cum quibus polluerentur.33 Exsurgentes igitur, abluti balneis ad convivium discumbebant; de quo vespere surgentes, coenae inhiabant usque ad illud lucis tempus, quod superius diximus.34 Sic faciebant singulis diebus, donec ira Dei irruit super eos, quod in posterum memoraturi sumus (Lib. VII, cap. 39).
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.27
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XX. <<< >>> XXII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXI.