monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XIX. <<<     >>> XXI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XX.

1 Cum autem Iustinus imperator, amisso sensu, amens effectus esset, et per solam Sophiam augustam eius imperium regeretur, populi, ut in superiore libro iam diximus (Lib. IV, cap. 33), Tiberium Caesarem elegerunt, utilem, strenuum, atque sapientem, eleemosynarium, inopumque optimum defensorem.2 Qui cum multa de thesauris quos Iustinus aggregavit, pauperibus erogaret, et Augusta illa eum frequentius increparet, quod rempublicam redegisset in paupertatem, diceretque: Quod ego multis annis aggregavi, tu infra paucum tempus prodige dispergis, aiebat ille: Non deerit fisco nostro, tantum pauperes eleemosynam accipiant, aut captivi redimantur.3 Hic est enim magnus thesaurus, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea corrumpit; et ubi fures non effodiunt, nec furantur (Matth. VI, 20).4 Ergo de hoc quod Deus dedit, congregemus per pauperes in coelo, ut Dominus nobis augere dignetur in saeculo.5 Et quia, ut diximus, magnus et verus Christianus erat, dum hilari distributione pauperibus opem praestat, magis ac magis ei Dominus subministrat.6 Nam deambulans per palatium, vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua crux Dominica erat sculpta, et ait: Cruce tua, Domine, frontem nostram munimus et pectora, et ecce crucem sub pedibus conculcamus.7 Et dicto citius iussit eum auferri, defossaque tabula atque erecta, inveniunt subter et aliam hoc signum habentem.8 Nuntiantesque, iussit et illam auferre.9 Qua amota, reperiunt et tertiam: iussuque eius et haec aufertur.10 Qua ablata, inveniunt magnum thesaurum habentem supra mille auri centenaria.11 Sublatumque aurum, pauperibus adhuc abundantius, ut consueverat, subministrat: nec ei Dominus aliquid deficere fecit pro bona voluntate sua.12 Quid ei in posterum Dominus transmiserit, non omittam.13 Narses ille dux Italiae, cum in quadam civitate domum magnam haberet, in Italiam cum multis thesauris egressus, ad supra memoratam urbem advenit: ibique in domo sua occulte cisternam magnam fodit, in qua multa millia centenariorum auri argentique reposuit: ibique interfectis consciis, uni tantummodo seni per iuramentum condita commendavit.14 Defunctoque Narsete haec sub terra latebant.15 Cumque supradictus senex huius eleemosynas assidue cerneret, pergit ad eum, dicens: Si, inquit, mihi aliquid prodest, magnam rem tibi, Caesar, edicam.16 Cui ille: Dic, ait, quod volueris.17 Proderit enim tibi, si quiddam nobis profuturum esse narraveris.18 Thesaurum, inquit, Narsetis reconditum habeo, quod in extremo vitae positus celare non possum.19 Tunc Caesar Tiberius gavisus, mittit usque ad locum pueros suos: praecedente vero sene, hi sequuntur attoniti.20 Pervenientesque ad cisternam, deopertamque ingrediuntur, in qua tantum aurum argentumque reperiunt, ut per multos dies vix evacuaretur a deportantibus.21 Et ex hoc ille amplius hilari erogatione dispensavit egenis.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.26

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik