monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XVIII. <<< >>> XX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XIX.
1 His ita gestis, audiens Chilpericus, quod Praetextatus Rothomagensis episcopus contra utilitatem suam populis munera daret, eum ad se arcessiri praecepit.2 Quo discusso, reperit cum eodem res Brunichildis reginae commendatas: ipsisque ablatis, eum in exsilio usque ad sacerdotalem audientiam retineri praecepit.3 Coniuncto autem Concilio, exhibitus est.4 Erant autem episcopi qui advenerant apud Parisios, in basilica sancti Petri apostoli.5 Cui rex ait: Quid tibi visum est, o episcope, ut inimicum meum Merovechum, qui filius esse debuerat, cum amita sua, id est patrui sui uxore, coniungeres? An ignarus eras, quae pro hac causa Canonum statuta sanxissent? Etiam non hic solum excessisse probaris, sed etiam cum illo egisti, datis muneribus, ut ego interficerer.6 Hostem autem filium patri fecisti, seduxisti pecunia plebem, ut nullus mecum fidem habitam custodiret; voluistique regnum meum in manum alterius tradere.7 Haec eo dicente, infremuit multitudo Francorum, voluitque ostia basilicae rumpere, quasi ut extractum sacerdotem lapidibus urgeret: sed rex prohibuit fieri.8 Cumque Praetextatus episcopus ea quae rex dixerat, facta negaret, advenerunt falsi testes, qui ostendebant species aliquas, dicentes: Haec et haec nobis dedisti, ut Merovecho fidem promittere deberemus.9 Ad haec ille dicebat: Verum enim dicitis, vos a me saepius muneratos, sed non haec causa exstitit, ut rex eiiceretur a regno.10 Nam et cum vos mihi et equos optimos, et res alias praeberetis, nunquid poteram aliud facere, nisi et ego vos simili sorte remunerarem.11 Recedente vero rege ad metatum suum, nos collecti in unum sedebamus in secretario basilicae beati Petri.12 Confabulantibusque nobis, subito advenit Aetius archidiaconus Parisiacae Ecclesiae, salutatisque nobis, ait: Audite me, o sacerdotes Domini, qui in unum collecti estis.13 Aut enim hoc tempore exaltabitis nomen vestrum, et bonae famae gratia refulgebitis; aut certe nullus vos amodo pro Dei sacerdotibus est habiturus, si personas vestras sagaciter non erigitis, aut fratrem perire permittitis.14 Haec eo dicente, nullus sacerdotum ei quidquam respondit, timebant enim reginae furorem, cuius instinctu haec agebantur.15 Quibus intentis, et ora digito comprimentibus, ego aio: Attenti estote, quaeso, sermonibus meis, o sanctissimi sacerdotes Dei, et praesertim vos, qui familiariores esse regi videmini: adhibete ei consilium sanctum atque sacerdotale, ne exardescens in ministrum Dei, pereat ab ira eius, et regnum perdat, et gloriam.16 Haec me dicente, silebant omnes.17 Illis vero silentibus adieci: Mementote, domini mei sacerdotes, verbi prophetici quod ait: Si viderit speculator iniquitatem hominis, et non dixerit, reus erit animae pereuntis (Ezech. XXXIII, 6).18 Ergo nolite silere, sed praedicate, et ponite ante oculos regis peccata eius, ne forte ei aliquid mali contingat, et vos rei sitis pro anima eius.19 An ignoratis quid novo gestum fuerit tempore? quomodo apprehensum Sigimundum Chlodomeris retrusit in carcerem? dixitque ei Avitus Dei sacerdos: Ne iniicias manum in eum, et cum Burgundiam petieris, victoriam obtinebis.20 Ille vero abnuens quae ei a sacerdote dicta fuerant, abiit, ipsumque cum uxore et filiis interemit; petiitque Burgundiam, ibique oppressus ab exercitu, interemptus est.21 Quid Maximus imperator? Nonne cum beatum Martinum compulisset communicare cuidam homicidae episcopo, et ille, quo facilius addictos morti liberaret, regi impio consensisset, prosequente Regis aeterni iudicio, ab imperio depulsus Maximus, morte pessima condemnatus est? Haec me dicente, non respondit ullus quidquam, sed erant omnes intenti et stupentes.22 Duo tamen adulatores ex ipsis, quod de episcopis dici dolendum est, nuntiaverunt regi dicentes, quia nullum maiorem inimicum in suis causis quam me haberet.23 Illico unus ex aulicis cursu rapido ad me repraesentandum dirigitur.24 Cumque venissem, stabat rex iuxta tabernaculum ex ramis factum, et ad dexteram eius Bertchramnus episcopus, ad laevam vero Ragnemodus stabat: et erat ante eos scamnum pane desuper plenum cum diversis ferculis.25 Visoque me rex ait: O episcope, iustitiam cunctis largiri debes, et ecce ego iustitiam a te non accipio; sed, ut video, consentis iniquitati, et impletur in te proverbium illud, quod corvus oculum corvi non eruit.26 Ad haec ego: Si quis de nobis, o rex, iustitiae tramitem transcendere voluerit, a te corrigi potest: si vero tu excesseris, quis te corripiet? Loquimur enim tibi, sed si volueris audis; si autem nolueris, quis te condemnabit, nisi is qui se pronuntiavit esse Iustitiam? Ad haec ille, ut erat ab adulatoribus contra me accensus, ait: Cum omnibus enim inveni iustitiam, et tecum invenire non possum.27 Sed scio quid faciam, ut noteris in populis, et iniustum te esse omnibus perpatescat.28 Convocabo enim populum Turonicum, et dicam eis: Vociferamini contra Gregorium, quod sit iniustus, et nulli hominum iustitiam praestet.29 Illis quoque haec clamantibus respondebo, Ego qui rex sum, iustitiam cum eodem invenire non possum, et vos qui minores estis invenietis? Ad haec ego: Quod sim iniustus, tu nescis.30 Scit enim ille conscientiam meam, cui occulta cordis sunt manifesta.31 Quod vero falso clamore populus te insultante vociferatur, nihil est, quia sciunt omnes a te haec emissa.32 Ideoque non ego, sed potius tu in acclamatione notaberis.33 Sed quid plura? Habes legem et Canones.34 Haec te diligenter rimari oportet: et tunc quae praeceperint, si non observaveris, noveris tibi Dei iudicium imminere.35 At ille quasi me demulcens, quod dolose faciens putabat me non intelligere, conversus ad iuscellum quod coram erat positum, ait: Propter te haec iuscella paravi, in quibus nihil aliud praeter volatilia, et parumper ciceris continetur.36 Ad haec ego, cognoscens adulationes eius, dixi: Noster cibus esse debet facere voluntatem Dei, et non his deliciis delectari, ut ea quae praecepit, nullo casu praetermittamus.37 Tu vero qui alios de iustitia culpas, pollicere prius quod legem et Canones non omittas: et tunc credimus quod iustitiam prosequaris.38 Ille vero porrecta dextera, iuravit per omnipotentem Deum, quod ea quae lex et Canones edocebant, nullo praetermitteret pacto.39 Posthaec accepto pane, hausto etiam vino discessi.40 Ea vero nocte, decantatis nocturnalibus hymnis, ostium mansionis nostrae gravibus audio cogi verberibus: missoque puero, nuntios Fredegundis reginae astare cognosco.41 Quibus introductis, salutationem reginae suscipio.42 Deinde precantur pueri, ut in eius causis contrarius non existam, simulque ducentas argenti promittunt libras, si Praetextatus me impugnante opprimeretur.43 Dicebant enim: Iam omnium episcoporum promissionem habemus: tantum tu adversus non incedas.44 Quibus ego respondi: Si mihi mille libras auri argentique donetis, nunquid aliud facere possum, nisi quod Dominus agere praecipit? Unum tantum polliceor, quod ea quae caeteri secundum Canonum statuta consenserint, sequar.45 At illi non intelligentes quae dicebam, gratias agentes discesserunt.46 Mane autem facto, aliqui de episcopis ad me venerunt, simile mandatum ferentes: quibus ego similia respondi.47 Convenientibus autem nobis in basilica sancti Petri, mane rex adfuit, dixitque: Episcopus enim in furtis deprehensus, ab episcopali officio ut avellatur Canonum auctoritas sanxit.48 Nobis quoque respondentibus: Quis ille sacerdos esset, cui furti crimen irrogaretur? respondit rex: Vidistis enim species, quas nobis furto abstulit.49 Ostenderat enim nobis ante diem tertiam rex duo volucla, speciebus et diversis ornamentis referta: quae appretiabantur amplius quam tria millia solidorum.50 Sed et sacculum cum numismatis auri pondere tenentem quasi millia duo.51 Haec enim dicebat rex, sibi ab episcopo fuisse furata.52 Qui respondit: Recolere vos credo, discedente a Rothomagensi urbe Brunichilde regina, quod venerim ad vos, dixique vobis, quia res eius, id est quinque sarcinas, commendatas haberem: et frequentius advenire pueros eius ad me, ut ea redderem, et nolui sine consilio vestro.53 Tu autem dixisti mihi, o rex: Eiice haec a te, et revertantur ad mulierem res suae, ne inimicitia inter me et Childebertum nepotem meum pro his rebus debeat pullulare.54 Reversus ergo ego ad urbem, unum voluclum tradidi pueris: non enim valebant amplius ferre.55 Reversi iterum requirebant alia: iterum consului magnificentiam vestram.56 Tu autem praecepisti, dicens: Eiice, eiice haec a te, o sacerdos, ne faciat scandalum haec causa.57 Iterum tradidi eis duo ex his: duo autem alia remanserunt mecum.58 Tu autem, quid nunc calumniaris, et me furti arguis, cum haec causa non ad furtum, sed ad custodiam debeat deputari? Ad haec rex: Si hoc depositum penes te habebatur ad custodiendum, cur solvisti unum ex his, et limbum aureis contextum filis in partes dissecasti, et dedisti per viros, qui me a regno deiicerent? Praetextatus episcopus respondit: Iam dixi tibi superius, quia munera eorum acceperam, ideoque cum non haberem de praesenti quod darem, hinc praesumpsi, et eis vicissitudinem munerum tribui.59 Proprium mihi esse videbatur, quod filio meo Merovecho erat, quem de lavacro regenerationis excepi.60 Videns autem rex Chilpericus, quod eum his calumniis superare nequiret, attonitus valde, a [Al. ac] conscientia confusus, discessit a nobis; vocavitque quosdam de adulatoribus suis, et ait: Victum me verbis episcopi fateor, et vera esse quae dicit scio.61 Quid nunc faciam, ut reginae de eo voluntas adimpleatur? Et ait: Ite, et accedentes ad eum dicite, quasi consilium ex vobismetipsis dantes: Nosti quod sit rex Chilpericus pius atque compunctus, et cito flectatur ad misericordiam: humiliare sub eo, et dicito ab eo obiecta a te perpetrata fuisse.62 Tunc nos prostrati omnes coram pedibus eius, dari tibi veniam impetramus.63 His seductus Praetextatus episcopus, pollicitus est se ita facturum.64 Mane autem facto, convenimus ad consuetum locum: adveniensque et rex, ait ad episcopum: Si munera pro muneribus his hominibus es largitus, cur sacramenta postulasti, ut fidem Merovecho servarent? Respondit episcopus: Petii, fateor, amicitias eorum haberi cum eo: et non solum hominem, sed, si fas fuisset, angelum de coelo evocassem, qui esset adiutor eius.65 Filius enim mihi erat, ut saepe dixi, spiritalis ex lavacro.66 Cumque haec altercatio altius tolleretur, Praetextatus episcopus prostratus solo, ait: Peccavi in coelum et coram te, o rex misericordissime, ego sum homicida nefandus: ego te interficere volui, et filium tuum in solio tuo erigere.67 Haec eo dicente, prosternitur rex coram pedibus sacerdotum, dicens: Audite, o piissimi sacerdotes, reum crimen exsecrabile confitentem.68 Cumque nos flentes regem elevassemus a solo, iussit eum basilicam egredi.69 Ipse vero ad metatum discessit, transmittens librum Canonum, in quo erat quaternio novus annexus, habens canones quasi apostolicos, continentes haec: « Episcopus in homicidio, adulterio, et periurio deprehensus, a sacerdotio divellatur.70 » His ita lectis, cum Praetextatus staret stupens, Bertchramnus episcopus ait: Audi, o frater et coepiscope, quia regis gratiam non habes, ideoque nec nostra charitate uti poteris, priusquam regis indulgentiam mercaris.71 His ita gestis, petiit rex, ut aut tunica eius scinderetur, aut centesimus octavus psalmus, qui maledictiones Ischariothicas continet, super caput eius recitaretur; aut certe iudicium contra eum scriberetur, ne in perpetuum communicaret.72 Quibus conditionibus ego restiti, iuxta promissum regis, ut nihil extra Canones gereretur.73 Tunc Praetextatus a nostris raptus oculis, in custodiam positus est.74 De qua fugere tentans [Al. cum fugeret] nocte, gravissime caesus, in insulam maris, quod adiacet civitati Constantinae, in exsilium est detrusus.75 Posthaec sonuit, quod Merovechus iterum basilicam S. Martini conaretur expetere.76 Chilpericus vero custodiri basilicam iubet, et omnes claudi aditus.77 Custodes autem unum ostium, per quod pauci cleriei ad officium ingrederentur, relinquentes, reliqua ostia clausa tenebant: quod non sine taedio populis fuit.78 Cum autem apud Parisios moraremur, signa in coelo apparuerunt, id est viginti radii a parte Aquilonis, qui ab Oriente surgentes ad Occidentem properabant: ex quibus unus prolixior et aliis supereminens, ut est in sublime elatus, mox defecit; et sic reliqui qui secuti fuerant, evanuerunt.79 Credo interitum Merovechi pronuntiasse.80 Merovechus vero dum in Rhemensi Campania latitaret, nec palam se Austrasiis crederet, a Tarabannensibus circumventus est, dicentibus, quod relicto patre eius Chilperico, ei se subiugarent, si ad eos accederet.81 Qui velociter assumtis secum viris fortissimis, ad eos venit.82 Hi praeparatos detegentes dolos, in villam eum quamdam concludunt, et circumseptum cum armatis nuntios patri dirigunt.83 Quod ille audiens, illuc properare destinat.84 Sed hic cum in hospitiolo quodam retineretur, timens ne ad vindictam inimicorum multas lueret poenas, vocato ad se Gaileno familiari suo, ait: Una nobis usque nunc et anima et consilium fuit: rogo ne patiaris me manibus inimicorum tradi; sed accepto gladio irruas in me: quod ille nec dubitans, eum cultro confodit.85 Adveniente autem rege, mortuus est repertus.86 Exstiterunt tunc qui assererent verba Merovechi, quae superius diximus, a regina fuisse conficta; Merovechum vero eius fuisse iussu clam interemptum.87 Gailenum vero apprehensum, abscissis manibus et pedibus, auribus, et narium summitatibus, et aliis multis cruciatibus affectum, infeliciter necaverunt.88 Grindionem quoque, intextum rotae, in sublime sustulerunt; Gucilionem, qui quondam comes palatii Sigiberti regis fuerat, abscisso capite interfecerunt.89 Sed et alios multos qui cum eodem venerant, crudeli nece diversis mortibus affecerunt.90 Loquebantur etiam tunc homines, in hac circumventione Egidium episcopum et Guntchramnum Bosonem fuisse maximum caput, eo quod Guntchramnus Fredegundis reginae occultis amicitiis potiretur pro interfectione Theodoberti; Egidius vero, quod ei iam longo tempore esset carus.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.26
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XVIII. <<< >>> XX.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIX.