monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XVII. <<<     >>> XIX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XVIII.

1 Cainone vero Turonico vico, dum ipso glorioso Resurrectionis Dominicae die Missae celebrarentur, ecclesia contremuit, populusque conterritus a pavore, unam vocem dedit, dicens quod ecclesia caderet: cunctique ab ea, etiam pereffractis ostiis per fugam lapsi sunt.2 Magna posthaec lues populum devastavit.3 Posthaec Guntchramnus rex ad Childebertum nepotem suum legatos mittit, pacem petens, ac deprecans eum videre.4 Tunc ille cum proceribus suis ad eum venit: qui ad pontem, quem Petreum vocitant, coniuncti sunt, consalutantes atque invicem osculantes se.5 Guntchramnus rex ait: Evenit impulsu peccatorum meorum, ut absque liberis remanerem: et ideo peto, ut hic nepos meus mihi sit filius.6 Et imponens eum super cathedram suam, cunctum ei regnum tradidit, dicens: Una nos parma protegat, unaque hasta defendat.7 Quod si filios habuero, te nihilominus tanquam unum ex his reputabo, ut illa cum eis, tecumque permaneat charitas, quam tibi hodie ego polliceor, teste Deo.8 Proceres vero Childeberti similiter pro eodem polliciti sunt.9 Et manducantes simul atque bibentes, dignisque se muneribus honorantes, pacifici discesserunt.10 Tunc ad Chilpericum regem legationem mittentes, ut redderet quod de eorum regno minuerat: quod si differret, campum praepararet ad bellum.11 Quod ille despiciens, apud Suessionas atque Parisios circos aedificare praecepit, eosque populis spectaculum praebens.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.26