monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5. > 1. > XXXVII. > XV. > XV. INCIPIT DE SANCTO SENOCH ABBATE. > 55. > 67. > 6 > XLVIII. > V. > 12 > 9. > 13. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI NONI. > XX. > XIV. > I. > X. > I. INCIPIT DE SANCTIS ROMANO ATQUE LUPICINO ABBATIBUS. > 23. > XXIII. > 1. > 15. > I. > 55. > 29. > XXXIII. > 11. > XVIII. > 17. > XV. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI > XI. > XXIX. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI. > 10. > XXVI. > XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XVI. <<<     >>> XVIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XVII.

1 Guntchramnus vero rex duos Magnacharii quondam filios gladio interemit, pro eo quod in Austrechildem reginam, eiusque soboles multa detestabilia atque exsecranda proferrent; facultatesque eorum fisco suo redegit.2 Ipse quoque duos filios suos subito morbo oppressos perdidit, de quorum funere valde contristatus est, eo quod orbatus absque liberis remansisset.3 Eo anno dubietas Paschae fuit.4 In Galliis vero nos cum multis civitatibus quarto decimo Kalendas Maias sanctum Pascha celebravimus.5 Alii vero cum Hispanis, duodecimo Kalendas Aprilis solemnitatem hanc tenuerunt: tamen ut ferunt, fontes illi, qui in Hispaniis nutu Dei complentur, in nostro Pascha repleti sunt.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.26 uldVLQ063.180

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik