monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XV. <<<     >>> XVII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XVI.

1 In Britanniis haec acta sunt.2 Macliavus quondam et Bodicus Britannorum comites, sacramentum inter se dederant, ut qui ex eis superviveret, filios partis alterius tanquam proprios defensaret.3 Mortuus autem Bodicus reliquit filium, Theodericum nomine.4 Quo, Macliavus oblitus sacramenti, expulso a patria, regnum patris eius accepit.5 Hic vero multo tempore profugus vagusque fuit: cui tandem misertus Deus collectis secum a Britannia viris, se super Macliavum obiecit, eumque cum filio eius Iacob gladio interemit, partemque regni, quam quondam pater eius tenuerat, in sua potestate restituit; partem vero aliam Warochus Macliavi filius vindicavit sibi.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.26