monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XIII. <<< >>> XV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XIV.
1 Posthaec Merovechus cum ni custodia a patre retineretur, tonsuratus est, mutataque veste, qua clericis uti mos est, presbyter ordinatur, et ad monasterium Cenomannicum, quod vocatur Aninsula, dirigitur, ut ibi sacerdotali erudiretur regula.2 Haec audiens Gunthchramnus Boso, qui tunc in basilica sancti Martini, ut diximus, residebat, misit Riculfum [Al. Rigulfum] subdiaconum, ut ei consilium occulte praeberet expetendi basilicam sancti Martini.3 Qui cum abiisset, ab alia parte Gailenus puer eius advenit.4 Cumque parvum solatium qui eum ducebant haberent, ab ipso Gaileno in itinere excussus est, opertoque capite, indutusque veste saeculari, beati Martini templum expetiit.5 Nobis autem Missas celebrantibus, in sanctam basilicam, aperta reperiens ostia, ingressus est.6 Post Missas autem petiit, ut ei eulogias dare deberemus.7 Erat autem tunc nobiscum Ragnemodus Parisiacae sedis episcopus, qui sancto Germano successerat.8 Quod cum refutaremus, ipse clamare coepit et dicere, quod non recte eum a communione sine fratrum conniventia suspenderemus.9 Illo autem haec dicente, cum consensu fratris qui praesens erat, contestata causa canonica, eulogias nobis accepit.10 Veritus autem sum, ne dum unum a communione suspendebam, in multos existerem homicida.11 Minabatur enim aliquos de populo nostro interficere, si communionem nostram non meruisset.12 Multas tamen pro hac causa Turonica regio sustinuit clades.13 His diebus Nicetius vir neptis meae, propriam habens causam, ad Chilpericum regem abiit cum diacono nostro, qui regi fugam Merovechi narraret.14 Quibus visis, Fredegundis regina ait: Exploratores sunt, et ad sciscitandum quid agat rex advenerunt, ut sciant quid Merovecho renuntient.15 Et statim exspoliatos in exsilium retrudi praecepit, de quo mense septimo expleto relaxati sunt.16 Igitur Chilpericus nuntios ad nos direxit, dicens: Eiicite apostatam illum de basilica: sin autem aliud, totam regionem illam igni succendam.17 Cumque nos rescripsissemus, Impossibile esse quod temporibus haereticorum non fuerat, Christianorum nunc temporibus fieri, ipse exercitum commovet, et illuc dirigit.18 Anno autem secundo Childeberti regis, cum videret Merovechus patrem suum in hac deliberatione intentum, assumpto secum Guntchramno duce ad Brunichildem pergere cogitat, dicens; Absit ut propter meam personam basilica domni Martini violentiam perferat, aut [Al. et] regio eius per me captivitati subdatur.19 Et ingressus basilicam, dum vigilias ageret, res quas secum habebat, ad sepulcrum beati Martini exhibuit, orans ut sibi sanctus succurreret, atque ei concederet gratiam suam, ut regnum accipere posset.20 Leudastes tunc comes cum multas ei in amore Fredegundis insidias tenderet, ad extremum pueros eius, qui in pago egressi fuerant, circumventos dolis gladio trucidavit, ipsumque interimere cupiens, si reperire loco opportuno potuisset.21 Sed ille consilio usus Guntchramni, et se ulcisci desiderans, redeunte Marileifo archiatro de praesentia regis, comprehendi praecepit: caesumque gravissime, ablato auro argentoque eius, et reliquis rebus quas secum exhibebat, nudum reliquit.22 Et interfecisset utique, si non inter manus caedentium elapsus, ecclesiam expetisset: quem nos postea indutum vestimentis, obtenta vita Pictavum remisimus.23 Merovechus vero de patre atque noverca multa crimina loquebatur: quae cum ex parte vera essent, credo acceptum non fuisse Deo, ut haec per filium vulgarentur, sicut in sequentibus cognovi.24 Quadam enim die ad convivium eius ascitus, dum pariter sederemus, suppliciter petiit aliqua ad instructionem animae legi.25 Ego vero reserato Salomonis libro, versiculum qui primus occurrit arripui, qui haec continebat: Oculum qui adversus aspexerit patrem, effodiant eum corvi de convallibus (Prov. III, 17).26 Illo quoque non intelligente, consideravi hunc versiculum a Domino praeparatum.27 Tunc direxit Guntchramnus puerum ad mulierem quamdam, sibi iam cognitam a tempore Chariberti regis, habentem spiritum pythonis, ut ei quae erant eventura narraret.28 Asserebat praeterea ipsam sibi ante hoc tempus, non solum annum, sed et diem et horam, in qua rex Charibertus obiret denuntiasse.29 Quae haec ei per pueros mandata remisit: Futurum est enim ut rex Chilpericus hoc anno deficiat, et Merovechus rex exclusis fratribus omne capiat regnum.30 Tu vero ducatum totius regni eius annis quinque tenebis.31 Sexto vero anno in una civitatum , quae super Ligeris alveum sita est in dextra eius parte, favente populo, episcopatus gratiam adipisceris, ac senex et plenus dierum ab hoc mundo migrabis.32 Cumque haec pueri redeuntes domino nuntiassent, statim ille vanitate elatus, tanquam si iam in cathedra Turonicae ecclesiae resideret, ad me haec detulit verba.33 Cuius ego irridens stultitiam, dixi: A Deo haec poscenda sunt; nam credi non debent quae diabolus repromittit.34 Ille autem ab initio mendax est, et in veritate nunquam stetit (Ioan. VIII, 44).35 Illo quoque cum confusione discedente, valde irridebam hominem, qui talia credi putabat.36 Denique quadam nocte vigiliis in basilica sancti antistitis celebratis, dum lectulo decubans obdormissem, vidi angelum per aera volantem.37 Cumque super sanctam basilicam praeteriret, voce magna ait: Heu heu! percussit Deus Chilpericum, et omnes filios eius; nec superabit de his qui processerunt ex lumbis eius, qui regat regnum illius in aeternum.38 Erant ei eo tempore de diversis uxoribus filii quatuor, exceptis filiabus.39 Cum autem haec in posterum impleta fuissent, tunc ad liquidum cognovi falsa esse quae promiserant harioli.40 Igitur commorantibus his apud basilicam sancti Martini, misit ad Guntchramnum Bosonem Fredegundis regina, quaeque ei iam pro morte Theodoberti patrocinabatur occulte, dicens; Si Merovechum eiicere potueris de basilica ut interficiatur, magnum de me munus accipies.41 At ille praesto putans esse interfectores, ait ad Merovechum: Ut quid hic quasi segnes et timidi residemus, et ut hebetes circa basilicam hanc occulimur? Veniant enim equi nostri, et acceptis accipitribus, cum canibus exerceamur venatione, spectaculisque patulis iocundemur.42 Hoc enim agebat callide, ut eum a sancta basilica separaret.43 Guntchramnus vero alias sane bonus.44 Nam ad periuria nimium praeparatus erat, verumtamen nulli amicorum sacramentum dedit, quod non protinus omisisset.45 Egressi itaque, ut diximus, de basilica, ad Iocundiacensem domum civitati proximam progressi sunt: sed a nemine Merovechus nocitus est.46 Et quia impetebatur tunc Guntchramnus de interitu, ut diximus, Theodoberti, misit Chilpericus rex nuntios et epistolam scriptam ad sepulcrum sancti Martini, quae habebat insertum, ut ei beatus Martinus rescriberet, utrum liceret extrahi Guntchramnum de basilica eius, an non. Sed Baudegilus diaconus, qui hanc epistolam exhibuit, chartam puram cum eadem quam detulerat, ad sanctum tumulum misit.47 Cumque per triduum exspectasset, et nihil rescripti reciperet, redivit ad Chilpericum.48 Ille vero misit alios, qui a Guntchramno sacramenta exigerent, ut sine eius scientia basilicam non relinqueret.49 Qui ambienter iurans pallam altaris fideiussorem dedit, nunquam se exinde sine iussione regia egressurum.50 Merovechus vero non credens pythonissae, tres libros super sancti sepulcrum posuit, id est Psalterii, Regum, Evangeliorum: et vigilans tota nocte, petiit ut sibi beatus confessor quid eveniret ostenderet, et utrum possit regnum accipere, an non, ut Domino indicante cognosceret.51 Posthaec continuato triduo in ieiuniis, vigiliis, atque orationibus, ad beatum tumulum iterum accedens, revolvit librum, qui erat Regum: versus autem primus paginae quam reseravit, hic erat: Pro eo quod dereliquistis Dominum Deum vestrum, et ambulastis post deos alienos, nec fecistis rectum ante conspectum eius: ideo tradidit vos Dominus Deus vester in manibus inimicorum vestrorum (III Reg. IX, 9).52 Psalterii autem versus hic est inventus: Verumtamen propter dolositatem posuisti eis mala: deiecisti eos, dum allevarentur.53 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitates suas (Psalm. LXXI, 18. 19).54 In Evangeliis autem hoc est repertum: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur (Matth. XXVI, 2).55 In his responsionibus ille confusus, flens diutissime ad sepulcrum beati antistitis, assumto secum Guntchramno duce, cum quingentis aut eo amplius viris discessit.56 Egressus autem basilicam sanctam, cum iter ageret per Antissiodorense territorium, ab Erpone duce Guntchramni regis comprehensus est.57 Cumque ab eo detineretur, casu nescio quo dilapsus, basilicam sancti Germani ingressus est.58 Audiens haec Guntchramnus rex, in ira commotus Erponem septingentis aureis damnat, et ab honore removet, dicens: Retinuisti, ut ait frater meus, inimicum suum.59 Quod si hoc facere cogitabas, ad me eum debuisti prius adducere; sin autem aliud, nec tangere debueras quem tenere dissimulabas.60 Exercitus autem Chilperici regis usque Turonis accedens, regionem illam in praedas mittit, succendit, atque devastat: nec rebus sancti Martini pepercit, sed quod manu tetigit, sine ullo Dei intuitu, aut timore diripuit.61 Merovechus prope duos menses ad antedictam basilicam residens, fugam iniit, et ad Brunichildem reginam usque pervenit: sed ab Austrasiis non est collectus.62 Pater vero eius exercitum contra Campanenses commovit, putans eum ibidem occultari: sed nihil nocuit, nec eum potuit reperire.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.26
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XIII. <<< >>> XV.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV.