monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XII. <<< >>> XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XIII.
1 Ergo ut ad propositum revertamur, Chilpericus rex Chlodovechum filium suum Turonis transmisit.2 Qui congregato exercitu, in terminum Turonicum, et Andegavum usque Santonas transiit, eamque pervasit.3 Mummolus vero patricius Guntchramni regis, cum magno exercitu usque Lemovicinum transiit, et contra Desiderium ducem Chilperici regis bellum gessit.4 In quo praelio cecidere de exercitu eius quinque millia; de Desiderii vero viginti quatuor millia.5 Ipse quoque Desiderius fugiens vix evasit.6 Mummolus vero patricius per Arvernum rediit, eamque [Al., eaque] per loca exercitus eius devastavit, et sic in Burgundiam peraccessit.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.26