monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , X. <<< >>> XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., XI.
1 Et quia semper Deus noster sacerdotes suos glorificare dignatur, quid Arverno de Iudaeis hoc anno contigerit, pandam.2 Cum eosdem plerumque beatus Avitus episcopus commoneret, ut relicto velamine legis Mosaicae, spiritaliter lecta intelligerent, et Christum filium viventis Dei, prophetica et regali auctoritate promissum, corde purissimo in sacris litteris contemplarentur; manebat in pectoribus eorum, iam non dicam, velamen illud, quo facies Moysi obumbrabatur, sed paries, sacerdote quoque orante, ut conversi ad Dominum, velamen ab eis litterae rumperetur, quidam ex his ad sanctum Pascha, ut baptizaretur expetiit, renatusque Deo per baptismi sacramentum, cum albatis reliquis in albis et ipse procedit.3 Ingredientibus autem populis portam civitatis, unus Iudaeorum super caput conversi Iudaei oleum fetidum, diabolo instigante, diffudit.4 Quod cum cunctus abhorrens populus voluisset eum urgere lapidibus, pontifex ut fieret non permisit.5 Die autem beato, quo Dominus ad coelos post redemptum hominem ascendit gloriosus, cum sacerdos de ecclesia ad basilicam psallendo procederet, irruit super synagogam Iudaeorum multitudo tota sequentium, destructamque a fundamentis, campi planitiei assimilat.6 Alia autem die sacerdos eis legatos mittit, dicens: Vi ego vos confiteri Dei Filium non impello, sed tamen praedico, et salem scientiae vestris pectoribus trado.7 Pastor sum enim dominicis ovibus superpositus, et de vobis ille verus Pastor, qui pro nobis passus est, dixit habere se alias oves quae non sunt ex ovili suo, quas eum oporteat adducere, ut fiat unus grex et unus pastor (Ioan. X, 16).8 Ideoque si vultis credere ut ego, estote unus grex, custode me posito; sin vero aliud, abscedite a loco.9 Illi autem diu aestuantes atque dubitantes, tertia die, ut credo, obtentu pontificis, coniuncti in unum ad eum mandata remittunt, dicentes: Credimus Iesum filium Dei vivi, nobis prophetarum vocibus repromissum; et ideo petimus ut abluamur baptismo, ne in hoc delicto permaneamus.10 Gavisus autem nuntio pontifex, nocte sancta Pentecostes, vigiliis celebratis, ad baptisterium foras muraneum egressus est: ibique omnis multitudo coram eo prostrata, baptismum flagitavit.11 At ille prae gaudio lacrymans, cunctos aqua abluens, chrismate liniens, in sinu matris Ecclesiae congregavit.12 Flagrabant cerei, lampades refulgebant, albicabat tota civitas de grege candido: nec minus fuit urbi gaudium, quam quondam Spiritu sancto descendente super apostolos, Ierusalem videre promeruit.13 Fuerunt autem qui baptizati sunt, amplius quingenti.14 Hi vero qui baptismum percipere noluerunt, discedentes ab illa urbe, Massiliae redditi sunt.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.26