monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5. > 1. > XXXVII. > XV. > XV. INCIPIT DE SANCTO SENOCH ABBATE. > 55. > 67. > 6 > XLVIII. > V. > 12 > 9. > 13. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI NONI. > XX. > XIV. > I. > X. > I. INCIPIT DE SANCTIS ROMANO ATQUE LUPICINO ABBATIBUS. > 23. > XXIII. > 1. > 15. > I. > 55. > 29. > XXXIII. > 11. > XVIII. > 17. > XV. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI > XI. > XXIX. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI. > 10. > XXVI. > XVII. > 37. > 9. > 16. > X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , IX. <<<     >>> XI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., X.

1 Fuit autem in Biturico termino reclausus, nomine Patroclus, presbyterii honore praeditus, mirae sanctitatis ac religionis, vir magnae abstinentiae, qui plerumque ab inedia diversis incommodis vexabatur.2 Vinum, siceram, vel omne quod inebriare potest, non bibebat praeter aquam parumper melle linitam: sed nec pulmento aliquo utebatur.3 Cuius victus erat panis in aquam infusus, atque sale respersus: huius oculi nunquam caligaverunt.4 Erat autem in oratione assiduus.5 quam si parumper praetermisisset, aut legebat aliquid, aut scribebat.6 Frigoriticis, pustulis laborantibus, vel reliquis morbis, saepe per orationem remedia conferebat.7 Sed et alia signa multa fecit, quae per ordinem longum est enarrare.8 Cilicium semper puro adhibebat corpori.9 Qui octogenaria aetate abscedens a saeculo, migravit ad Christum.10 Scripsimus et de huius Vita fibellum.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.26 uldVLQ063.169