monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 48. > XLIII. > XLV. > 21. > 55. > 9 > XXVII. > XXI. > 20. > 45. > 56. > XLV. > XX. > 52. > XLII. > 9. > 23. > 40. > 24. > 86. > VIII. > 97. > XXXIX. > 15. > XXIV. > X. > 29. > XL. > 11. > 17. > 8. > 92. > XXVIII. > 79. > 54. > 60. > 10. > 37. > 8 > VII. > 36. > 64. > 68. > XXIV. > V. > VIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , VII. <<< >>> IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., VIII.
1 Eo anno et beatus Germanus Parisiorum episcopus transiit: in cuius exsequiis, multis virtutibus quas in corpore gesserat, hoc miraculum confirmationem fecit.2 Nam carcerariis acclamantibus, corpus in platea aggravatum est, solutisque eisdem, rursum sine labore levatur: ipsi quoque qui soluti fuerant, in obsequium funeris usque ad basilicam in qua sepultus est, liberi pervenerunt.3 Ad sepulcrum autem eius multas virtutes, Domino tribuente, credentes experiuntur: ita ut quisque, si iusta petierit, velociter exoptata reportet.4 Si quis tamen strenuus virtutes illius, quas in corpore fecit, sollicite vult inquirere, librum Vitae illius, qui a Fortunato presbytero compositus est, legens cuncta reperiet.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.26 uldVLQ063.169
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik