monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IV. INCIPIT DE SANCTO QUINTIANO. > CAPUT 1 > CAPUT 12 > III. INCIPIT DE ABRAHAM ABBATE. > CAPUT 18 > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI QUARTI. > 18. > CAPUT 28 > CAPUT 23 > V. > CAPUT 22 > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI TERTII. > VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , VI. <<<     >>> VIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., VII.

1 Sed et illud commemorare libet, qui, vel quales viri hoc anno a Domino sunt vocati.2 Unde magnum eum et Deo acceptabilem ego censeo, qui talis de nostra terra suo paradiso collocatur.3 Nam benedictus Senoch presbyter, qui apud Turonos morabatur, sic migravit a saeculo.4 Fuit autem genere Theifalus, et in Turonico clericus factus, in cellulam quam ipse inter parietes antiquos composuerat, se removit: collectisque monachis, oratorium, quod multo tempore dirutum fuerat, reparavit.5 Idem super infirmos multas virtutes fecit, quas in libro Vitae eius scripsimus.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.26 uldVLQ063.169