monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , V. <<< >>> VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., VI.
1 Anno vero quo supra, id est quo mortuo Sigiberto Childebertus filius eius regnare coepit, multae virtutes ad sepulcrum beati Martini apparuerunt, quas in illis libellis scripsi, quos de ipsius miraculis componere tentavi.2 Et licet sermone rustico, tamen celare passus non sum, quae aut ipse vidi, aut a fidelibus relata cognovi.3 Hic tantum quid negligentibus evenerit, qui post virtutem coelestem terrena medicamenta quaesierunt, exsolvam: quia sicut per gratiam sanitatum, ita et per castigationem stultorum virtus eius ostenditur.4 Leonastes Biturigus archidiaconus, decidentibus cataractis, lumine caruit oculorum.5 Qui cum per multos medicos ambulans, nihil omnino visionis recipere posset, accessit ad basilicam beati Martini: ubi per duos aut tres menses consistens, et ieiunans assidue, lumen ut reciperet flagitabat.6 Adveniente autem festivitate, clarificatis oculis cernere coepit; regressus quoque domum, vocato quodam Iudaeo, ventosas quarum beneficio oculis lumen augeret, humeris superponit.7 Decidente quoque sanguine, rursus in recidivam caecitatem redigitur.8 Quod cum factum fuisset, rursum ad templum sanctum regressus est.9 Ibique iterum longo spatio commoratus, lumen recipere non meruit.10 Quod ei ob peccatum non praestitum reor, iuxta illud dominicum oraculum: Qui habet, dabitur ei, et abundabit: et qui non habet, ipsum quod habet auferetur ab eo (Matth. XIII, 12).11 Et illud: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius evenias (Ioan. V, 14).12 Nam perstitisset hic in sanitate, si Iudaeum non induxisset super divinam virtutem.13 Tales enim admonet et arguit Apostolus, dicens: Nolite enim iugum ducere cum infidelibus.14 Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas lucis cum tenebris? Quae autem communicatio Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Quis autem consensus templo Dei cum idolis? Vos estis enim templum Dei vivi.15 Propterea exite de medio eorum, et separamini ab his, ait Dominus (II Cor. VI, 14-17).16 Ideo doceat unumquemque Christianum haec causa, ut quando coelestem accipere meruerit medicinam, terrena non requirat studia.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.26