monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , IV. <<< >>> VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., V.
1 Eo tempore Felix Namneticae urbis episcopus, litteras mihi scripsit plenas opprobriis, scribens etiam fratrem meum ob hoc interfectum, eo quod ipse cupidus episcopatus, episcopum interfecisset.2 Sed ut haec scriberet, villam ecclesiae concupivit.3 Quam cum dare nollem, evomuit in me, ut dixi, plenus furore, opprobria mille.4 Cui aliquando ego respondi: « Memento dicti prophetici: Vae his qui iungunt domum ad domum, et agrum ad agrum copulant.5 Nunquid soli inhabitabunt terram (Isai. V, 8)? O si te habuisset Massilia sacerdotem! nunquam naves oleum, aut reliquas species detulissent, nisi tantum chartam, quo maiorem opportunitatem scribendi ad bonos infamandos haberes.6 Sed paupertas chartae finem imponit verbositati.7 » Immensae enim erat cupiditatis atque iactantiae.8 Sed ego ista postponens, ne illi similis appaream, illud explicabo qualiter germanus meus ab hac luce migraverit, et quam velocem in percussorem eius Dominus praestiterit ultionem.9 Consenescente beato Tetrico ecclesiae Lingonicae sacerdote, cum Lampadium diaconum, quem creditorem habuit, deiecisset, et frater meus, dum pauperibus, quos ille male spoliaverat, opitulari cupiens, consensisset in eius humiliationem, odium ex hoc incurrit.10 Interea beatus Tetricus a sanguine sauciatur: cui cum nulla medicorum fomenta valerent, conturbati elerici, et a pastore ut pote destituti, Mondericum expetunt: qui a rege indultus, ac tonsuratus, episcopus ordinatur, sub ea quidem specie, ut dum beatus Tetricus viveret, hic Ternodorense castrum ut archipresbyter regeret, atque in eo commoraretur; migrante vero decessore, iste succederet.11 In quo castro dum habitaret, iram regis incurrit.12 Asserebatur enim contra eum, quod ipse Sigiberto regi, adversus fratrem suum.13 Guntchramnum venienti, alimenta et munera praebuisset.14 Igitur extractus a castro, in exsilium super ripam Rhodani in turri quadam arcta atque detecta retruditur: in qua per duos fere annos cum grandi cruciatu commoratur.15 Obtinente beato Nicetio episcopo, Lugdunum regreditur, habitavitque cum eo per duos menses.16 Sed cum obtinere non posset a rege, ut in locum unde deiectus fuerat, restitueretur, nocte per fugam lapsus ad Sigibertum regem transiit, et apud Arisitensem vicum episcopus instituitur, habens sub se plus minus dioeceses quindecim, quas primum Gotthi quidam tenuerant, nunc vero Dalmatius Ruthenensis episcopus vindicabat.17 Quo abeunte iterum Lingonici Silvestrum popinquum, vel [I. et] nostrum, vel beati Tetrici, episcopum expetunt.18 Sed tamen ut eum peterent, fratris mei hoc instinctu fecerunt.19 Interea transeunte beato Tetrico, hic tonso capite presbyter ordinatur, accepta omni potestate de rebus ecclesiae: qui vero ut benedictionem episcopalem Lugduni accipiat, iter parat.20 Quae dum aguntur, ipse quia iam diu epilepticus erat, ab hoc morbo correptus, asperius extra sensum factus, et per dies duos assidue dans mugitum, tertia die spiritum exhalavit.21 Quibus peractis, Lampadius, ut superius diximus, ab honore et facultate privatus, in odium [Ed. odio] Petri diaconi cum filio Silvestri coniungitur, machinans atque confirmans patrem suum ab ipso fuisse maleficiis interfectum.22 At ille aetate iuvenis, sensu levis, contra cum commovetur, ipsum impetens publice parricidam.23 Porro ille haec audiens, facto placito in praesentia sancti Nicetii episcopi, avunculi matris meae, Lugdunum dirigitur; et ibi Siagrio episcopo coram astante, et aliis sacerdotibus multis, cum saecularium principibus, se sacramento exuit, nunquam se in mortem Silvestri mistum fuisse.24 Post duos vero annos instigatus iterum a Lampadio filius Silvestri, assecutus in via Petrum diaconum, lancea sauciatum interfecit.25 Quod cum factum fuisset, de eo loco elevatus, et ad Divionense delatus castrum, secus sanctum Gregorium proavum nostrum sepelitur.26 Iste vero homicida fugam iniens, ad Chilpericum regem transiit, facultatibus suis fisco regis Guntchramni dimissis.27 Cumque per diversa vagaretur pro commisso scelere, nec ei esset locus firmus ad commorandum; tandem, ut credo, contra eum sanguine insonte ad divinam potentiam proclamante, in quodam loco dum iter ageret, innocentem hominem evaginato gladio interemit.28 Cuius parentes condolentes propinqui exitum, commota seditione, extractis gladiis, eum in frusta concidunt, membratimque dispergunt.29 Talem iusto iudicio Dei exitum miser accepit, ut qui propinquum innocentem interemerat, ipse nocens diutius non maneret: nam tertio haec ei evenerunt anno.30 Denique post transitum Silvestri, Lingonici iterum episcopum flagitantes, Pappolum, qui quondam archidiaconus Augustodunensis fuerat, accipiunt: qui multa, ut asserunt multi, egit iniqua, quae a nobis praetermittuntur, ne detractores fratrum esse videamur: tamen qualem is habuerit exitum, non omittam.31 Anno octavo episcopatus sui, dum dioeceses ac villas Ecclesiae circumiret, quadam nocte dormienti apparuit illi beatus Tetricus vultu minaci; cui ita dicit: Quid tu, inquit, hic, Pappole? Ut quid sedem meam polluis? ut quid ecclesiam pervadis? ut quid oves mihi creditas sic dispergis? Cede loco, relinque sedem, abscede longius a regione.32 Et haec dicens, virgam quam habebat in manu, pectori eius cum ictu valido impulit.33 In quo ille evigilans, dum cogitat quid hoc esset, fixa in loco illo defigitur, ac dolore maximo cruciatur.34 In hoc igitur angore manens, abhorret cibum potumque, et mortem iam sibi proximam praestolatur.35 Quid plura? Tertia die cum sanguinem ore proiiceret, exspiravit; exinde elatus Lingonas, est sepultus.36 In cuius locum Mummolus abbas, quem Bonum cognomento vocant, episcopus substituitur: quem multi magnis laudibus prosequuntur: dicentes eum esse castum, sobrium, moderatum, ac in omni bonitate promptissimum, amantem iustitiam, charitatem omni intentione diligentem.37 Qui accepto episcopatu, cognoscens quod Lampadius multum de rebus fraudasset ecclesiae, ac de spoliis pauperum, agros, vineasque, vel mancipia congregasset, eum ab omni re nudatum a praesentia sua iussit abigi.38 Qui nunc in maxima paupertate degens, manibus propriis victum quaerit.39 Haec de his sufficiant.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0v hab1092.26
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , IV. <<< >>> VI.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V.